{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum farragines duae 2.0.2.1-44","citation":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae 2.0.2.1-44","ref":"2.0.2.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.0.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.0.2.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.0.2.1.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"Operum farragines duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae","urn":null},"verse":true,"words":277,"text":"CUm iaceant tristes hac tempestate Camenae\nNec ferat optatam tristibus ullus opem\nAusus es afflictis tamen esse fidelis amicus\nO decus et gentis gloria Paule tuae\nEt cum te tituli decorent et stemmata avorum\nEt sit imaginibus splendida tota Domus\nPlus tamen hinc quod amas non ficto pectore Musas\nCrede mihi verae nobilitatis habes\nQuae magis abiectae quo sunt et honore carentes\nHoc potior laus est has coluisse tibi.\nCum vel honoratas soleant pars maxima vulgi\nSpernere, nec dignas ducere laude sua,\nPraecipue clari quos gloria sanguinis inflat,\nEt quorum validae facta tuentur opes.\nCum tibi sint et opes, cum sis et sanguine clarus,\nNec tamen has partes deseruisse queas.\nDignus eras cui perpetua de fronde coronam\nInciperent nostrae nectere Pierides.\nEt cum nos etiam praeconia nulla merentes,\nLaudibus immodicis per tua scripta vehas.\nCum decores nostras non tantum laude Camenas,\nVerum etiam immeritis aurea dona feras.\nDignus eras quem cognato sibi nomine dignum\nInciperent nostrae ducere Pierides.\nIncipiunt, iamque aeternos meditantur honores,\nQuos tibi pro meritis inclute Paule ferant.\nUtque tibi quondam faciles iuvenilibus annis\nInque sinu fotae saepe fuere tuo.\nSic tibi nunc cupiunt aucto melioribus annis\nNon aliquo tantum displicuisse modo.\nQuas igitur tecum primis Heroidas annis\nLusimus, has tecum restituisse libet.\nNam quia tunc cultus ignoravere decentes,\nEt data vix natis forma sine arte fuit.\nErgo vagas patriam revocatas nuper ad arcem\nImbutas cultu iussimus esse novo.\nUt quemcumque leves inde egrederentur in orbem\nVeste placere iterum candidiore queant.\nEt nimium, quamvis lascivia sumpta deceret,\nIn forma vicii luxuriante fuit.\nErgo nimis longae fluitantia syrmata vesti\nVisum erat artifici praesecuisse manu.\nQuaeque nimis laxae velabant corpora pallae\nDempsimus, et longae pendula texta stolae.","prev":{"citation":"Operum farragines duae 2.0.1","label":"HELII EOBANI HESSI HEROIDUM LIBRI TRES: IAM NOVISSIME RECOGNITI ET CORRECTI.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.0.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.0.1"},"next":{"citation":"Operum farragines duae 2.0.2.45-88","label":"HELII EOBANI HESSI HEROIDUM LIBRI TRES: IAM NOVISSIME RECOGNITI ET CORRECTI., lines 2.0.2.45-2.0.2.88","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.0.2.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.0.2.45"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml","quality":"ocr"}}