{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum farragines duae 2.3.135-158","citation":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae 2.3.135-158","ref":"2.3.135","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.3.135","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.3.135","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.3.135.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"Operum farragines duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae","urn":null},"verse":true,"words":172,"text":"Vidi aliquid, species amor obtulit, inter eundum\nConstiteram, et mixto laeta timore fui.\nAspicio loca nobiscum tibi culta frequenter,\nHeu loca non oculis dulcia ut ante meis.\nGrata tamen quia te referunt, quia grata fuerunt,\nSic etiam ex ista parte dolere iuvat.\nNunc tua quae possum pro te vestigia tango,\nEt lacrimas propior conbibit herba meas.\nAspicis haec oculis, sed non quibus ante solebas,\nNec lacrimae, nec te nostra querela movet.\nAn quia mortalis iam desinis esse, recedis?\nEt mihi non ultra conspiciendus abes?\nAn quia peccatrix non sum te digna videre?\nHeu cur illa timet crimina noster amor?\nDigna licet non sim, potui tamen esse, videri,\nDa veniam, pietas nunc ubi tanta tua est?\nQuid meruere alii, si te mihi Christe negabis?\nQuid reliquus maesta cum genitrice chorus?\nRestat ut accedat nostro tua gratia voto,\nCura alias maestam nulla levare potest.\nHoc te Martha soror, rogat hoc qui lumine cassus,\nLumina quae videat te duce frater habet.\nTe genitrix, te noster amor, duodenaque turba,\nTe bonus hoc anima supplice quisque rogat.","prev":{"citation":"Operum farragines duae 2.3.91-134","label":"HELII EOBANI HESSI HEROIDUM LIBRI TRES: IAM NOVISSIME RECOGNITI ET CORRECTI., MARIA MAGDALENA IESU CHRISTO., lines 2.3.91-2.3.134","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.3.91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.3.91"},"next":{"citation":"Operum farragines duae 2.4.1-42","label":"HELII EOBANI HESSI HEROIDUM LIBRI TRES: IAM NOVISSIME RECOGNITI ET CORRECTI., MARIA IOANNI., lines 2.4.1-2.4.42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.4.1"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml","quality":"ocr"}}