{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum farragines duae 2.4.131-174","citation":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae 2.4.131-174","ref":"2.4.131","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.4.131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.4.131","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.4.131.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"Operum farragines duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae","urn":null},"verse":true,"words":281,"text":"Quot miseros, quot monstra hominum, quot lumine cassos,\nReddiderit per tot milia nemo rogat.\nScis quibus interea curis gemebunda tenebar,\nCerta dolorificum non procul esse diem.\nSaepe gemens dixi: cui me moriture relinquis?\nQuis dabit heu tecum me quoque posse mori?\nIlle quibus potuit verbis lenire dolorem,\nSaepe tibi dixit vestra sit ista vide.\nTe quoque saepe gravis flenti discrimina fati\nNon puduit madidas tergere veste genas.\nEt mea saepe tuae lacrimae super ora cadebant,\nExciderem manibus cum resupina tuis.\nEt iam tempus erat fatalem solvere morsum\nTristior affulsit quaelibet hora mihi.\nAscendit Solymam palma sublimis in urbem,\nExceptus veri regis honore fuit,\nInde sacra vulgus deturbat ab aede prophanum,\nA turba saxis paene petitus erat.\nSex modo restabant quos vellet vivere soles,\nHeu nimis in curas tempora longa meas.\nHic mihi nec luces tacitae nec tempora noctis\nIn lacrimas spatii sufficientis erant,\nAnxia, sive aberat, quaerebam semper ubi esset,\nAnxia, sive aderat, ne male abiret eram.\nOmnia tu melius, mecum tu semper agebas\nOmnia tu memori mente tenere potes.\nQuis ferat illius noctis meminisse cruentae,\nQuae cenam Paschae prima secuta fuit?\nVosne Cedroneae captum potuistis olivae\nImmeritum sicca fronde videre Deum?\nIpse rapax amnis lapsas a corpore guttas\nSensit, et attonita mollior ibat aqua.\nTerrita diffugit sub opacam Cynthia nubem\nPaene etiam caelo nox abitura fuit.\nMene quieturos posuisse cubilibus artus?\nMene relaxata mente fuisse putas?\nQuolibet usque illum tam longa nocte trahebant.\nHac ego sum tacitis passibus ausa sequi.\nNunc ego per clausae rimas spectare fenestrae\nDum cupio, indigne saepe repulsa fui.\nVidi ego vel probris lusum, vel verbere caesum\nNullus in attonito pectore sanguis erat.\nA quoties, ridente aliquo mea vulnera, flevi\nA quoties supplex qualibus usque fui.","prev":{"citation":"Operum farragines duae 2.4.85-130","label":"HELII EOBANI HESSI HEROIDUM LIBRI TRES: IAM NOVISSIME RECOGNITI ET CORRECTI., MARIA IOANNI., lines 2.4.85-2.4.130","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.4.85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.4.85"},"next":{"citation":"Operum farragines duae 2.4.175-218","label":"HELII EOBANI HESSI HEROIDUM LIBRI TRES: IAM NOVISSIME RECOGNITI ET CORRECTI., MARIA IOANNI., lines 2.4.175-2.4.218","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.4.175","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.4.175"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml","quality":"ocr"}}