{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum farragines duae 2.4.175-218","citation":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae 2.4.175-218","ref":"2.4.175","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.4.175","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.4.175","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.4.175.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"Operum farragines duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae","urn":null},"verse":true,"words":278,"text":"Hic quoque qua poteras miseram pietate, iuvabas\nEgressus dirae limina nota domus.\nQuis meminisse queat dirae scelera omnia noctis?\nNon satis est tantis ulla querela malis.\nQuot gelidae aestivis errant in montibus umbrae,\nQuot matutino gramina rore madent,\nTot mea presserunt lacrimosi corda dolores,\nIlla quae cladem nox mihi prima tulit.\nNox Acherontaeis intempestivior umbris\nNox tamen in curas non satis ipsa meas.\nTristior in nostras lacrimas successit Eous,\nEt peiora novum vulnera mane tulit.\nVix caput extulerat trepido sol territus orbi,\nMaestus in attonita perstrepit aure sonus.\nQui nova credentem populum per signa fefellit,\nQui se praesentem dixit adesse Deum.\nQui sua praetulerit sanctae ludibria legi,\nQuem pro lege iubet Praesul uterque mori,\nRite coronatum Praeses Romanus Iesum,\nDamnat ad extremam iustior ipse crucem.\nParcitis immeritae pubes Iudaea parenti,\nSic ego sic vestra voce levanda fui.\nHoc erat officium matri praestare relictae\nO etiam veteri durius angue genus.\nEt iam tota cohors portis erumpit apertis\nImpositam collo baiulat ille crucem.\nQua licet usque sequor te solo tuta ministro\nIn latebris comitum cetera turba fuit.\nAttamen et mecum quaedam venere sorores\nSed gravis has longe iussit abesse timor.\nNon satis ipse oneri quoties cecidisset, amare\nVapulat, infecta surgere iussus humo.\nTacta rubebat enim, vestigiaque ipsa tenebat\nSanguine quae fuso fecit utrumque genu.\nQuid facerem? totiens iacui iam frigida, flevi,\nNunc quoque, si quaeras: quid facit ista, fleo.\nQuasque legis toto multas in carmine mendas\nDe lacrimis factas noveris esse meis.\nVentum erat interea mortis loca ad alta, paratae\nEcce sudes, clavos, arma, flagella, crucem.\nTunc ego, vel nullos potui sensisse dolores,\nVel potui humani cordis habere nihil.\nSanguine iam roseo ligno sudante pependit,\nTransiit effossum militis hasta latus.","prev":{"citation":"Operum farragines duae 2.4.131-174","label":"HELII EOBANI HESSI HEROIDUM LIBRI TRES: IAM NOVISSIME RECOGNITI ET CORRECTI., MARIA IOANNI., lines 2.4.131-2.4.174","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.4.131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.4.131"},"next":{"citation":"Operum farragines duae 2.4.219-262","label":"HELII EOBANI HESSI HEROIDUM LIBRI TRES: IAM NOVISSIME RECOGNITI ET CORRECTI., MARIA IOANNI., lines 2.4.219-2.4.262","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.4.219","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.4.219"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml","quality":"ocr"}}