{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum farragines duae 2.4.263-298","citation":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae 2.4.263-298","ref":"2.4.263","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.4.263","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.4.263","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.4.263.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"Operum farragines duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae","urn":null},"verse":true,"words":240,"text":"Aufferor, inque dies venientibus opprimor annis,\nPlena quater vitae sunt tria lustra meae.\nNec mihi scire licet quid agas carissime rerum,\nCredentes etiam fallere fama solet.\nNullaque quae possit de te tot euntibus annis\nLittera, vel minimum dicere, visa mihi est.\nNec tamen hoc miror, tot enim maria inter utrumque\nForsitan ingratae causa fuere morae.\nAt tibi qui nostro saepe est in amore minister,\nOmnia mandatis fert mihi plena tuis.\nHinc licet agnoscam quid agas, tamen omnia vellem\nPlenius, et digitis scripta videre tuis.\nInterea loquitur pro te tua littera nobis\nOrbi, non soli littera scripta mihi.\nLittera quae vestri testatur gesta magistri,\nUsque sub extremum non peritura diem.\nQuo sane mortale nihil meditare libello,\nSidera sublimi vertice summa feris.\nSicut ubi radios visu penetravit acuto,\nPrima avium caelo proxima saepe volat.\nAbdita vidisti divinae scrinia mentis,\nMystica quo nobis cena peracta loco est.\nIlla utinam nobis non ultima cena fuisset,\nAut esset propera morte peracta mihi.\nSed tamen hoc cessit melius populoque redempto,\nEt quibus est recto tramite cura sequi.\nDifferri haud potuit quod opus restabat agendum,\nQua bona sit causa nostra querela caret.\nTu si quando potes maestam solabere matrem,\nCur vacat officio dextera fida suo?\nDamna fer interea sortis patienter iniquae,\nIam patria felix divite civis eris.\nNec dubita post paulo Ephesum tua templa redibis,\nDonec ab his curis vivus ad astra voles.\nIpsa feram placide superantis taedia vitae\nQuam precor ut paucis, qui dedit ille ferat.","prev":{"citation":"Operum farragines duae 2.4.219-262","label":"HELII EOBANI HESSI HEROIDUM LIBRI TRES: IAM NOVISSIME RECOGNITI ET CORRECTI., MARIA IOANNI., lines 2.4.219-2.4.262","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.4.219","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.4.219"},"next":{"citation":"Operum farragines duae 2.5.1-44","label":"HELII EOBANI HESSI HEROIDUM LIBRI TRES: IAM NOVISSIME RECOGNITI ET CORRECTI., LYDIA PAULO., lines 2.5.1-2.5.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.5.1"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml","quality":"ocr"}}