{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum farragines duae 2.4.43-84","citation":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae 2.4.43-84","ref":"2.4.43","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.4.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.4.43","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.4.43.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"Operum farragines duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae","urn":null},"verse":true,"words":280,"text":"Tunc ego vel potui crudelior esse videri,\nQuam quibus est propria mamma resecta manu.\nNata feris pavisse feras, tigresque luposque,\nNon potui casto pascere lacte Deum.\nDuritia potui superare Adamanta videri.\nSi non quae pateris non meruisse querar.\nQuae quamvis placuisse queant tibi forte per ipsum,\nQui mala postremis deteriora tulit.\nTe tamen indigne plecti dolet. O mihi saltem\nQuis dabit ut pro te tristia fata feram?\nCui, quod non penitus cecidi, quod paene revixi\nMortua, cui quod sum debeo, quodque fui.\nUt taceam qua me totiens pietate levaris,\nQuanta animi fuerim sarcina saepe tui.\nOmnia solus eras soli mihi namque relictae,\nPostquam est in patriam redditus ille suam.\nIlle decus nostrum, nostrae dator ille salutis.\nHeu mihi cur nomen dicere triste fuit.\nNescio quae dulcedo meos renovare dolores\nHic solet, in dicto nomine vulnus erat.\nMaternum exanimant dilecta vocabula pectus,\nEt tamen est quare commeminisse iuvet.\nSic quoque vicina iam lumina morte gravatus\nMatris in indicto nomine mitis erat.\nTam miserae, fractaeque malis, passaeque dolores,\nDixisses quiddam blandius interii.\nEcquae vel potuit gravius vel debuit umquam\nQuod peperit nostra mater amare fide?\nEcquae vel maius peperit? cui deinde per omnem\nCum partu vitam vivere peius erat?\nTempore ab hoc nostra quo terras venit ab alvo\nHumano soboles corpore tecta Dei.\nQuot tulerim duros non est numerare labores,\nTempore ab hoc paucis laeta diebus eram.\nLaeta fui tunc cum mihi missus ab aethere, dixit\nPectore non falso nuntius ales, ave.\nTunc quoque, cum tantam peperi sine crimine prolem,\nCumque darent illi tres tria dona Magi.\nLaeta triumphata redeuntem morte videbam,\nCalcantemque alacri nubila regna pede.\nSpiritus a patria laetam quoque sede relabens\nVidit, eras nostri pars quota et ipse chori.","prev":{"citation":"Operum farragines duae 2.4.1-42","label":"HELII EOBANI HESSI HEROIDUM LIBRI TRES: IAM NOVISSIME RECOGNITI ET CORRECTI., MARIA IOANNI., lines 2.4.1-2.4.42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.4.1"},"next":{"citation":"Operum farragines duae 2.4.85-130","label":"HELII EOBANI HESSI HEROIDUM LIBRI TRES: IAM NOVISSIME RECOGNITI ET CORRECTI., MARIA IOANNI., lines 2.4.85-2.4.130","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.4.85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.4.85"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml","quality":"ocr"}}