{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum farragines duae 2.4.85-130","citation":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae 2.4.85-130","ref":"2.4.85","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.4.85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.4.85","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.4.85.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"Operum farragines duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae","urn":null},"verse":true,"words":290,"text":"Cetera dura tulit sortis tenor omnia iniquae.\nQuod iuvet est inter milia multa nihil.\nQuae si cuncta velim numero comprehendere certo,\nFrondiferas Libani dicere coner opes.\nQuot cedros Carmelus alat, quot gignat odoras\nHierichus vernis solibus usta rosas.\nPauca tamen meminisse iuvat, quibus ipse notatis\nTu quoque pacifico tristia corde feras.\nFrigora pauperiemque pati res dura videtur,\nAt nihil est, horum milia multa tuli.\nQuem mihi tunc animum credis dilecte fuisse,\nCarmina vaticinans dum canit ista senex?\nMaeror, et anxietas, dolor, inclementia fati,\nMater in hoc puero sunt obeunda tibi.\nNon secus obstupui, quam si nil tale timenti\nHausissent medium tela cruenta latus.\nNondum convalui, nondum dolor ille resedit,\nEcce nova Herodes monstra tyrannus agit.\nAudiit Hebraea venturum ab origine Regem,\nQui se de tanto pelleret imperio.\nProtinus aedicto crudeli occidere mandat,\nQuisquis adhuc linguae masculus esset inops.\nHic dolor, hic miserae plangunt sua viscera matres,\nSaepius e medio viscera rapta sinu.\nSaevit in innocuo crudelis sanguine miles,\nFlebilius nihil hac caede fuisse potest.\nIpsa Deo monita Aegyptum fugitiva petebam,\nDuxit Iosepho nos comitante puer.\nHic aliquot fatis, sed tristibus egimus annos,\nPraebuit angustum lana colusque cibum.\nVix peregre patriam Galilaeaque rura reversi,\nInstabat Solyma festus in urbe dies.\nVenimus ad typici sacrum sollemniter agni,\nDum timeo natum perdere, natus abest.\nIllum ego quaesitum tris soles anxia, tandem\nInvenio sacros disserere ante patres.\nVix isto annorum duo tempore lustra peregit,\nEt potuit tantos ille docere viros.\nCrevit, et inde puer meliores induit annos,\nMe vacuam vidit nulla dolore dies.\nIamque vir egressus sexti confinia lustri\nIn sibi praescripta coeperat ire via.\nPer nova mirantes tenuit miracula turbas\nEt novus in tota gente propheta fuit.\nTestis es ante alios (nec enim te carior illi\nAlter erat) quo se gesserit ille modo.","prev":{"citation":"Operum farragines duae 2.4.43-84","label":"HELII EOBANI HESSI HEROIDUM LIBRI TRES: IAM NOVISSIME RECOGNITI ET CORRECTI., MARIA IOANNI., lines 2.4.43-2.4.84","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.4.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.4.43"},"next":{"citation":"Operum farragines duae 2.4.131-174","label":"HELII EOBANI HESSI HEROIDUM LIBRI TRES: IAM NOVISSIME RECOGNITI ET CORRECTI., MARIA IOANNI., lines 2.4.131-2.4.174","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.4.131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.4.131"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml","quality":"ocr"}}