{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum farragines duae 2.6.1-44","citation":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae 2.6.1-44","ref":"2.6.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.6.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.6.1.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"Operum farragines duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae","urn":null},"verse":true,"words":278,"text":"Sic mihi Zachariae sera te prole gravatae,\nDextera pro lingua saepe locuta fuit.\nNon tamen est eadem ratio mihi muneris huius,\nNec mea conspecto numine lingua stupet.\nSaepe manus nobis praesentibus illa locuta est,\nAbsenti loquitur dextra nostra tibi.\nDa mihi te praesensque tui sit copia nobis,\nQuam cuperem, quae nunc scribimus, ista loqui.\nAccola fluctivagi rapidas ad Iordanis undas,\nInter inhumanas diceris esse feras.\nHirsuta pavidi vestitus pelle Cameli,\nSilvestres mistis mellibus esse cibos.\nAvia desertae postquam colis inter eremi,\nTecta nec ulla hominum nec loca culta subis.\nGratulor, et quoniam tibi sic carissime cordi est,\nVivere non alia te regione velim.\nNam mihi in hoc sterili prodisti natus ab alvo,\nVenturum ut fieres nuntius ante Deum.\nNunc quoque te fama est adeuntibus undique turbis,\nTaliter ex omni vociferare loco.\nO qui praeteritae numeratis crimina vitae.\nO quae mens scelerum conscia vulnus habet,\nPonite multiplicis commissa piacula noxae,\nPonite quaeque nocent, sumite quaeque iuvant.\nPaeniteat scelerum pudeat vixisse tot annis\nNon intellectae sub regione viae.\nVos adaperta manet caelestis ianua regni,\nIam tempus veniae, ne dubitetis, adest.\nTalia multa ferunt mirantibus aedere turbis,\nEt te praesentem significare Deum.\nInde superfusis in Iordane tingere lymphis,\nFassorum sordes milia multa suas.\nHeu mihi quod nimium gravibus nunc opprimor annis,\nEt vicina meas mors cubat ante fores.\nEsset adhuc constans et crudior ista senectus\nOfficiumque agerent frigida membra suum.\nNon ingrata domi subeuntibus otia curis,\nNon tererem vana tempora longa mora.\nProtinus his ad te fugerem, mea vita, relictis\nRebus quas aliae saepe morantur anus.\nNon me tristis hiems, non torrida solibus aestas,\nNon rigidum scopulis me prohiberet iter.\nOmnia despicerem vulgata pericula rerum,\nAtque annis fierem fortior ipsa meis.","prev":{"citation":"Operum farragines duae 2.5.177-178","label":"HELII EOBANI HESSI HEROIDUM LIBRI TRES: IAM NOVISSIME RECOGNITI ET CORRECTI., LYDIA PAULO., lines 2.5.177-2.5.178","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.5.177","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.5.177"},"next":{"citation":"Operum farragines duae 2.6.45-86","label":"HELII EOBANI HESSI HEROIDUM LIBRI TRES: IAM NOVISSIME RECOGNITI ET CORRECTI., ELISABETH IOANNI BAPTISTAE., lines 2.6.45-2.6.86","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.6.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.6.45"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml","quality":"ocr"}}