{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum farragines duae 2.6.45-86","citation":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae 2.6.45-86","ref":"2.6.45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.6.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.6.45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.6.45.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"Operum farragines duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae","urn":null},"verse":true,"words":276,"text":"Ut te perpetuae monstrantem dona salutis,\nConspicerem populi pars quota facta tui.\nSed vetat has partes et inutilis impedit aetas,\nNec Deus hunc animum, quod cupit, esse sinit,\nEt nunc ille iacet per quem stetit ista senectus,\nQui fuit aetatis firma columna meae.\nSola domo vidua paucis obsaepta ministris,\nDevoveo tardos in mea fata dies.\nQuamquam quod superest vitae, hoc mihi nomine gratum est\nQuod te grata Deo vita superstes habet.\nSive etenim sanctis te nuntia fama Prophetis\nInserit, est quare vivere posse velim.\nSive docet falsi monstrare pericula mundi,\nAdicitur vitae, quod venit inde, meae.\nDenique quaecumque est qua tu ratione probaris,\nCorporis est certe certa medela mei.\nIdque ego non aliud causae mihi credo fuisse,\nCur mea sit fato tardior hora suo.\nHora quater denos bis iam numerata per annos,\nMigrandum propere nuntiat esse mihi.\nQuam bene longaevae numero mala tempora vitae,\nQuod non sum vacuo tempore iussa mori.\nNam cum difficilis flerem dispendia lecti,\nVisa diu steriles inter habenda nurus.\nRespexit miseram tandem Deus ipse senectam,\nEt desperato iussit honore frui.\nIam me vita senex melioribus exuit annis,\nAevo debilior iam vir et ipse fuit.\nThura Sabaea Deo sanctas incendit ad aras\nZacharias, clausa solus in aede manens.\nAdstitit aetherea delapsus ab arce minister\nAngelus, et tales aedidit ore sonos.\nCare Deo, confide, placent tua vota, tuisque\nAnte Deum precibus gratia parta tibi est.\nUxor praecipiti tua grandis Elisabet aevo,\nIam tibi concepto pondere mater erit.\nNomen Ioanni statues insigne puello,\nHic sacer, hic fiet maximus ante Deum.\nAdferet ille puer toti nova gaudia mundo,\nFlamine sacra Deo pectora plenus erit.\nTalibus esse fidem, quia nollet credere, dictis,\nEgressus templi limina mutus erat.","prev":{"citation":"Operum farragines duae 2.6.1-44","label":"HELII EOBANI HESSI HEROIDUM LIBRI TRES: IAM NOVISSIME RECOGNITI ET CORRECTI., ELISABETH IOANNI BAPTISTAE., lines 2.6.1-2.6.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.6.1"},"next":{"citation":"Operum farragines duae 2.6.87-130","label":"HELII EOBANI HESSI HEROIDUM LIBRI TRES: IAM NOVISSIME RECOGNITI ET CORRECTI., ELISABETH IOANNI BAPTISTAE., lines 2.6.87-2.6.130","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.6.87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.6.87"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml","quality":"ocr"}}