{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum farragines duae 3.1.1-42","citation":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae 3.1.1-42","ref":"3.1.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/3.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/3.1.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/3.1.1.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"Operum farragines duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae","urn":null},"verse":true,"words":276,"text":"Littera quae veram ferret tibi nate salutem,\nQuam merito matris debuit esse tuae.\nCum videas clausae signum venerabile chartae,\nQuid verae dubitas esse salutis opus?\nIsta figura fuit caelo tibi visa sereno,\nCum tua Maxenti cogeret arma furor.\nIn qua nostra salus requiesque et vita pependit,\nPer quam mortales libera turba sumus.\nQuae mundi pretium meruit portare redempti,\nCum lux infernum solveret una chaos.\nArbor ab Eois longe dignissima silvis,\nNobilis humanae palma salutis opus.\nOmnia quae passis ad se traxisse lacertis\nCreditur, immenso pondere facta gravis.\nPerdita Niligenae plus quam tria saecula genti,\nCrux opera matris reddita nate tuae est.\nPonimus hoc igitur cerata in fronte sigillum,\nQuod nullum signo principe maius erat.\nHoc gentiliciis decuit praeponere monstris,\nUnde recens plena gloria laude venit.\nEt maius meritum potioraque gaudia mundo,\nTempore in hoc credo non potuisse dari.\nMaius erat certe tunc cum pateretur in illa,\nCuius crux eadem sanguine rubra fuit.\nMaius erat quando nostrae sub imagine carnis\nVirgine factus homo est parturiente Deus.\nSed tamen abiecto nasci quid profuit orbi,\nIn cruce si natus non obiisset homo?\nVita magis morte est, mors vita dignior illo,\nQuod Phlegethontaeas proxima fregit opes.\nAuctor morte Dei est, nostrae crux alma salutis,\nCrux mundi pretio sanguine tincta fuit.\nIlla fuit putri, dolor est meminisse, latebra\nClausa, sub infami quo stetit ante, loco.\nHic ubi sub Cancro Solymas sol aspicit arces,\nUt non ex aliquo pene sit umbra loco.\nHic locus est nostra dictus Calvaria lingua,\nAccola Iudaea Golgotha voce vocat.\nHoc stetit illa rubens morientis sanguine Christi,\nHoc etiam nobis illa reperta loco est.\nSed neque qua celebres nostrum virtute laborem\nGloria, nec mulier, quam ferat ista, fuit.","prev":{"citation":"Operum farragines duae 2.6.175-194","label":"HELII EOBANI HESSI HEROIDUM LIBRI TRES: IAM NOVISSIME RECOGNITI ET CORRECTI., ELISABETH IOANNI BAPTISTAE., lines 2.6.175-2.6.194","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.6.175","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.6.175"},"next":{"citation":"Operum farragines duae 3.1.43-84","label":"HELII EOBANI HESSI HEROIDUM Epistolarum Liber Secundus, qui mixtas continet., HELENA CONSTANTINO., lines 3.1.43-3.1.84","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/3.1.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/3.1.43"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml","quality":"ocr"}}