{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum farragines duae 3.2.175-218","citation":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae 3.2.175-218","ref":"3.2.175","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/3.2.175","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/3.2.175","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/3.2.175.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"Operum farragines duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae","urn":null},"verse":true,"words":276,"text":"Cetera quae tulimus superatum fata per aequor,\nIpsa tibi mecum filia testis erit.\nQuae nunc nescio quid calamo quoque scribit anhelo,\nDum rogo quid facias ipsane quaeris? ait.\nGratulor, ergo tibi reddetur epistola duplex\nQuam bene sic pellex filia matris erit.\nQuam bene nos magni salvas clementia Christi\nPraestitit, optato constituitque solo.\nHic actis aliquot vento remorante diebus,\nAd Solymas arces pergere restat amor.\nOmniaque humano loca sanctificata tonanti,\nPraecipue exangui pressa sepulcra Deo.\nCostidis hinc etiam Sinaia templa puellae,\nGestaque Mosaea signa videre manu.\nInde ubi me votis dabitur rediisse potitam,\nEt fuerit mentis plena cupido meae.\nAd Bethleemiacos caelo loca proxima colles,\nIbimus optato turba pusilla gradu.\nHic ubi tu studiis pulchrum caelestibus aevum\nDegis, et in terris cum superis habitas.\nHic etenim certo requies mea fine futura est,\nNec locus in terris gratior alter erit.\nEt merito, quem sic nostri reparator honoris,\nNatali clarum fecerit esse suo.\nQua stetit illa frequens et agrestibus horrida culmis\nQuae casa nascentem vidit in orbe Deum.\nHuic ego nec veteris celebrata palatia Romae\nPraetulero, aut Latio templa superba Iove .\nIlla operosa fuit nascenti regia Christo,\nAula fuit tanto tam speciosa duci.\nIllic angelici natum cecinere choraules,\nHic infans geminum vagiit ante pecus.\nHic tria donarunt sapientes munera Persae,\nRegibus aereum pro duce sidus erat.\nCaelesti Bethleem domus incluta pane vocatur,\nOmnis ibi saturo cedet ab ore fames.\nO domus hospitium fessae dare dulce senectae\nNon est quae possit te prior ulla mihi.\nTe quoque pertesum falsi ludibria mundi,\nCredibile est illic constituisse mori.\nO mihi vel saltem placido sic fine quietae\nContingat parvae condere tecta casae.\nPauperis ingrediar tuguri ducentia rimas\nLimina, et insanis pervia septa Notis.","prev":{"citation":"Operum farragines duae 3.2.133-174","label":"HELII EOBANI HESSI HEROIDUM Epistolarum Liber Secundus, qui mixtas continet., PAULA HIERONYMO., lines 3.2.133-3.2.174","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/3.2.133","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/3.2.133"},"next":{"citation":"Operum farragines duae 3.2.219-234","label":"HELII EOBANI HESSI HEROIDUM Epistolarum Liber Secundus, qui mixtas continet., PAULA HIERONYMO., lines 3.2.219-3.2.234","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/3.2.219","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/3.2.219"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml","quality":"ocr"}}