{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum farragines duae 3.4.141-164","citation":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae 3.4.141-164","ref":"3.4.141","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/3.4.141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/3.4.141","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/3.4.141.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"Operum farragines duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae","urn":null},"verse":true,"words":161,"text":"Caerula tu fortes turbantes aequora ventos\nIussisti celerem carpere saepe fugam.\nAd tua consedit Boreas mandata nivalis,\nOcculuit nigrum torva procella caput.\nTu dux tuque comes nobis, tu rector, et idem\nNavita, tuque pater tu quoque frater eras.\nOmnia sicut eras et adhuc ut es omnia nobis,\nPraecipue sacrum te decet illud opus.\nMe lex feminei sexus vetat addere cuiquam,\nQuae nisi de vestra non datur unda manu.\nLegitimus saltem si possit adesse minister,\nNon aliquam legem quicquid oportet habet.\nQuare age ne tardes populi te longa moratur,\nAtque novum series discit avara Deum.\nOfficiosa quidem populo documenta ministro,\nQua licet, et quantum virgo docere potest.\nNec male sic forsan Christi sudamus in agro,\nO utinam pietas grata sit ista Deo.\nSaepius utque meas ire est dignatus in aedes,\nHospes dignetur pectoris esse mei.\nDonec ab humanae resolutus carcere vitae,\nAlta celer supra spiritus astra volet.\nPlura vetant lacrimae per labra in verba cadentes,\nQuas amor ignavas non sinit esse, Vale.","prev":{"citation":"Operum farragines duae 3.4.95-140","label":"HELII EOBANI HESSI HEROIDUM Epistolarum Liber Secundus, qui mixtas continet., MARTHA MAXIMINO., lines 3.4.95-3.4.140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/3.4.95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/3.4.95"},"next":{"citation":"Operum farragines duae 3.5.1-44","label":"HELII EOBANI HESSI HEROIDUM Epistolarum Liber Secundus, qui mixtas continet., MONICA AUGUSTINO., lines 3.5.1-3.5.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/3.5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/3.5.1"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml","quality":"ocr"}}