{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum farragines duae 4.1.1-44","citation":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae 4.1.1-44","ref":"4.1.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.1.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.1.1.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"Operum farragines duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae","urn":null},"verse":true,"words":288,"text":"Quam legis a sponsa tibi Costide littera venit,\nSi liceat nollet mittere, ferre volet.\nQuisquis es ex illo placuisti tempore nobis,\nQuo mihi legitime iunctus es, ipsa tibi.\nSigna recognoscis quae pressit vincula gemmae,\nAnnulus in digitis haeserat iste tuis.\nSi qua potest igitur promissis credere amantum.\nPignore firmatam credimus esse fidem.\nNec puto tu velles tua pignora falsa putari,\nSis licet, es certe doctus amare, puer.\nNescio quae de te quidam mihi grandia narrat,\nEsse Deum caeli virgine matre satum.\nSi Deus es miserae quantum mihi restat, ut idem\nEt Deus et sponsus conciliere mihi?\nVel mihi fallaces dictastis inania somni,\nVel Deus indignam Costida summus amat.\nGratulor, at quoniam non sum de plebe lavata,\nIncertam visis suspicor esse fidem.\nTu mihi Christe, ferunt Christo tibi nomen Iesu,\nPraestare antiquos diceris ante deos.\nIdque ego dum studeo cognoscere clarius, alter\nFluxit, et in cursu tertius annus erat.\nInterea Costus genitor fatalia solvit\nMunera, defuncto regna parente vacant .\nUrbis Alexandri sceptrum latura reservor,\nInfelix aliqua prole futura parens.\nIpsa celebratas, muliebria nomina, laudes\nMallem servata virginitate sequi.\nEst aliquid claras Heroidas inter haberi,\nQuae potior stabili fama pudore venit.\nIamque ego sum certe maturo nubilis aevo,\nPlena quidem vitae sunt tria lustra meae.\nSollicitant regni proceres, nec me unus et alter\nTurba petunt castis insidiosa proci.\nEt mihi dii patrii incipiunt sordescere, et istis,\nNescio quid nebulis mens mea maius avet.\nQuid faciam? stat celsa altis innixa columnis\nRegia, sunt regnis oppida multa meis.\nIbit in haec cultor falsorum quisque deorum\nEt feret e nostro pignora cara sinu.\nTu melius, tu namque potes, tibi nostra dicata est\nVirginitas, de te si modo vera fides.\nUnde sit haec nostrae de te fiducia menti\nQuod non ignoras, forte referre iuvat.","prev":{"citation":"Operum farragines duae 3.7.173-194","label":"HELII EOBANI HESSI HEROIDUM Epistolarum Liber Secundus, qui mixtas continet., ELISABETHA LUDOVICO., lines 3.7.173-3.7.194","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/3.7.173","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/3.7.173"},"next":{"citation":"Operum farragines duae 4.1.45-86","label":"HELII EOBANI HESSI HEROIDUM EPISTOLARUM Liber Tertius, qui fabulosas continet., CATHARINA CHRISTO., lines 4.1.45-4.1.86","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.1.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.1.45"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml","quality":"ocr"}}