{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum farragines duae 4.10.2.263-306","citation":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae 4.10.2.263-306","ref":"4.10.2.263","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.10.2.263","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.10.2.263","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.10.2.263.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"Operum farragines duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae","urn":null},"verse":true,"words":282,"text":"Sed quoniam in melius tua contulit omnia virtus,\nHaec quoque debemus, sicut et ista tibi.\nIlla magis cruciant, tot fultas legibus urbes\nHumanis, nostri nominis esse vides.\nSed tantum gaudere ducis cognomine nostri\nOfficio fidei Christidos esse nihil.\nQuamvis hac aliquae nolint se peste teneri\nExcutiantque gravi libera colla iugo.\nScit tuus in primis fama prior omnibus Albis,\nEt tu, dissimules, maxime Rhene, licet.\nHoc quoque scire, brevi cursu suus, audet Hieras\nHoc, quos et nimium est, et meminisse labor\nHinc tamen innumeris et adhuc mea pectora telis.\nVulneror, heu nullo milite tuta satis.\nDum malesana ferox agitat discordia vulgus,\nAequaque pars causae est, pars inimica meae.\nQuando ita libertas Christum permissa sequentem\nLibera ne carnem regna tenere sinat.\nHoc meminisse pudet, quam multi mente sinistra\nAccipiant, iusta nec ratione notent.\nIura magistratusque negant sibi tradita, nec se\nCivili tolerant conditione regi.\nOmnia liberius faciunt dicuntque, quod audent,\nHoc etiam, dempta lege, licere putant.\nSaepius hinc caedes, hinc probra, et scandala vulgo\nSpiritui carnis cum dominatur amor.\nCumque fidem iactent plus quam apparentibus auctam\nIndiciis, fructus adfluit inde nihil.\nNempe fides latitat verborum tuta recessu,\nVerba manent rebus dissona, crimen habent.\nAtque utinam non haec superet pars maxima nobis,\nHei mihi quam multos ista ruina trahit.\nQuandoquidem vani, mundi fallentis, honores\nCaptivos animos, divitiaeque tenent.\nAh quoties lacrimis dissolvor tota profusis,\nDum venit in mentem maxime Paule tui.\nQui maria et terras pro me permensus, ad omnia\nInvictus stabas, fulmina, vincla, minas.\nTe Christo ut populos tot lucravere laboris,\nNec ratio iniustae terruit ulla viae.\nTandem passe gravem sub iniquo Caesare casum,\nNunc colis aethereae regna beata plagae.\nInde sed ut redeas, et in haec deformia casu\nIncurras, Christum saecula nosse neges.","prev":{"citation":"Operum farragines duae 4.10.2.219-262","label":"HELII EOBANI HESSI HEROIDUM EPISTOLARUM Liber Tertius, qui fabulosas continet., ECCLESIAE AFFLICTAE EPISTOLA AD LUTHERUM., lines 4.10.2.219-4.10.2.262","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.10.2.219","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.10.2.219"},"next":{"citation":"Operum farragines duae 4.10.2.307-348","label":"HELII EOBANI HESSI HEROIDUM EPISTOLARUM Liber Tertius, qui fabulosas continet., ECCLESIAE AFFLICTAE EPISTOLA AD LUTHERUM., lines 4.10.2.307-4.10.2.348","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.10.2.307","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.10.2.307"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml","quality":"ocr"}}