{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum farragines duae 4.3.1-44","citation":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae 4.3.1-44","ref":"4.3.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.3.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.3.1.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"Operum farragines duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae","urn":null},"verse":true,"words":288,"text":"Quae tibi Teutonico non facta nomismate venit\nFungitur officio littera nostra novo.\nQuid tibi cum Latiis, ne quaeras barbara musis\nTristia cum scribam questibus apta lyra est.\nSive quod est numeris et vis et gratia maior,\nVixque rudes animos barbara verba movent.\nNec puto tu nescis quia me Rhamnusia caeco,\nVel potius nullo lumine, diva videt.\nVisa diu felix et Caesare tuta marito,\nFluctibus heu quantis turbinibusque premor.\nCum bene sperarem cecidi sine crimine, meque\nHostis ab excelso trusit ad ima loco.\nNec tamen hanc sensi misere prostrata ruinam,\nO miseri qui non, quo periere, vident.\nUt modo conciderim casum nescire dolendum est,\nNon venit ex causa nostra querela levi.\nNec meus est lacrimis dolor exaturabilis ullis,\nQui sine peccato plectitur ille dolet.\nAnte mihi o utinam rupissent stamina Parcae,\nQuam potui infelix displicuisse tibi.\nAut ego confuso sum nata sub ordine fatum,\nAut agit in poenas vindicis ira Dei.\nParce pater superum merui graviora, sed illud\nMe nihil implicitam, quo rea dicor, habet.\nArguit immeritam violati fama pudoris,\nIndicium famae littera testis habet.\nQuae simul ac venit notis mihi cognita signis,\nVerba modis uno plus tribus ista tulit.\nProdiga pollicitis, verbis contraria rebus,\nEt tibi credentem fallere docta virum.\nQui mihi devoto fruitur Cunegundis amore,\nSaepe est ex thalamo visus abire tuo.\nHaec ubi legissem collapsis frigida membris,\nVix etiam famula sum revocata manu.\nMane erat et primo radiabant Sole fenestrae,\nIamque novum querulae concinuistis aves.\nRursus ut exieram thalamo prostrata recumbo,\nSicut agonales iam subitura rogos.\nFlebile ad exortum relevo caput anxia Solem,\nSolne iterum flammas laeta videbo tuas?\nVocibus umbrifera vernate in fronde volucres,\nLaetitiae est prorsus causa peracta meae.\nNunc iterum relego lacrimis tua scripta profusis,\nO vir non precibus dexter, ut ante, meis.","prev":{"citation":"Operum farragines duae 4.2.169-180","label":"HELII EOBANI HESSI HEROIDUM EPISTOLARUM Liber Tertius, qui fabulosas continet., THAIS PAPHNUTIO., lines 4.2.169-4.2.180","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.2.169","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.2.169"},"next":{"citation":"Operum farragines duae 4.3.45-86","label":"HELII EOBANI HESSI HEROIDUM EPISTOLARUM Liber Tertius, qui fabulosas continet., CUNEGUNDIS HENRICHO., lines 4.3.45-4.3.86","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.3.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.3.45"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml","quality":"ocr"}}