{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum farragines duae 4.3.45-86","citation":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae 4.3.45-86","ref":"4.3.45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.3.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.3.45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.3.45.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"Operum farragines duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae","urn":null},"verse":true,"words":283,"text":"Quis dabit unde querar pro re satis? aut ubi plorem?\nMaestitiae consors quis volet esse meae?\nFama nocens nobis occlusit Caesaris aures,\nOffensum metuit regia tota ducem.\nNe tamen, ut taceam, scelus admisisse putemur,\nTristis ad invitum littera vade virum.\nUt tamen ista legas oculis patientibus oro,\nDempseris a lacrimis milia multa meis.\nAnte ego, quae dicunt peritura elementa putaram,\nMersuras orbem Deucalionis aquas.\nQuam tua me miseram mens dedignata fuisset,\nIlle sapit quisquis tuta timere potest.\nO vir et o frater mihi nomine cedis utroque,\nQuis mihi ut odisses tam ferus hostis erat?\nProdiga pollicitis cur sum tibi dicta? quid hoc est\nMe quod ais aliquem fallere posse virum?\nCur tibi suspectus pudor est meus? an tibi adulter\nSaepe est e thalamo visus abire meo?\nAdserere ille potest Solem non posse videri,\nQui tibi commenti conditor huius erat.\nVana vel incautis oculis illusit imago,\nVel voluit mendax lingua nocere mihi.\nEt tibi devoti stat gloria salva pudoris,\nNullaque adhuc novit crimina noster amor.\nTeste opus est testem te Christe appello vocatum,\nPondera tu veri testis et instar habes.\nForsitan ipse alios testes Henriche requiris,\nAnne putas ipsum fallere posse Deum?\nPer superos dices facile est iurare prophanis\nIllis, si qua volet fallere, tuta potest.\nIpsa velim potius multis periura videri,\nQuam super hoc uni displicuisse Deo.\nAt tibi servatum quem nunc male credis amorem,\nDa veniam, verbis aemula facta probent.\nUt male per superos tutum est iurare prophanis\nSic vero gaudet testis adesse Deus.\nSanguine conveniant nobis ab utroque propinqui\nPraeterea quorum vita probata tibi est.\nRegia ubi angusto protenditur aula recessu,\nEffigiem Mariae continet ara vetus.\nCasta Dei mater castis favet, illa pudori,\nAuctor ut est nostro, sic bona testis erit.","prev":{"citation":"Operum farragines duae 4.3.1-44","label":"HELII EOBANI HESSI HEROIDUM EPISTOLARUM Liber Tertius, qui fabulosas continet., CUNEGUNDIS HENRICHO., lines 4.3.1-4.3.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.3.1"},"next":{"citation":"Operum farragines duae 4.3.87-130","label":"HELII EOBANI HESSI HEROIDUM EPISTOLARUM Liber Tertius, qui fabulosas continet., CUNEGUNDIS HENRICHO., lines 4.3.87-4.3.130","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.3.87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.3.87"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml","quality":"ocr"}}