{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum farragines duae 4.4.43-82","citation":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae 4.4.43-82","ref":"4.4.43","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.4.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.4.43","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.4.43.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"Operum farragines duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae","urn":null},"verse":true,"words":275,"text":"Omnia quis fecit? sine quo nihil? aut quid in illo\nVita est? quam lucem nox capere ulla nequit?\nQuis testis de luce fuit? quae illuminat omnem\nLux hominem? quis non notus in orbe fuit?\nQuem non excepere sui? quod denique verbum\nFit caro? de verbo quomodo facta caro est?\nArdua scripta magis quam quae mediocria captent\nIngenia, o hominem qui capere illa potest.\nVana per haec nostrae fiunt ludibria chartae,\nHeu mihi quas larvas carmina nostra sonant.\nStupra, doli, fraudes, polluta libidine sacra,\nSi faciunt divos patria terra sapis.\nSed puto de superis haec est sentire nefandum,\nCommendant vestrum sobria scripta Deum.\nSicut enim plures male res capit una magistros,\nCommodius plures qui regat unus erit.\nEt gravis est uni divisa potentia regno,\nSume Deos plures munde iacebis iners.\nUnus et hic trinus solo regit omnia nutu,\nLittera de vestra plurima lege docet.\nHunc unum trinumque animus cognoscere gestit,\nFac nequeam per te non didicisse queri.\nHic quoque sunt nostrae quaedam sublimia menti,\nQuae nisi tu doceas unde petemus opem?\nQuis pater ingenitus? quis filius? et quis ab illis,\nProcedit patrio spiritus igne potens?\nQui credam potuisse aliquem de virgine nasci,\nNi per te miserae luceat ista fides?\nNon haec Oleniae nutritum lacte capellae,\nDe superis aliquem delituisse docent.\nIsta nec in varias labentem Prothea formas,\nMembra nec hic patrium parturit orba femur.\nNulla hic prolifico de vertice nata virago est,\nNon fert hic aliquam lubrica concha deam.\nNulla hic sunt veterum deliramenta deorum,\nO sacram multa relligione fidem.\nQuaeris ubi intuear legis mysteria vestrae,\nIn patria, mirum, discimus ista domo.\nEst vetus hic, omnes, quibus est, neglecta per annos\nCondita de vestra bibliotheca fide.","prev":{"citation":"Operum farragines duae 4.4.1-42","label":"HELII EOBANI HESSI HEROIDUM EPISTOLARUM Liber Tertius, qui fabulosas continet., BARBARA EUSEBIO., lines 4.4.1-4.4.42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.4.1"},"next":{"citation":"Operum farragines duae 4.4.83-126","label":"HELII EOBANI HESSI HEROIDUM EPISTOLARUM Liber Tertius, qui fabulosas continet., BARBARA EUSEBIO., lines 4.4.83-4.4.126","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.4.83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.4.83"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml","quality":"ocr"}}