{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum farragines duae 4.5.1-42","citation":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae 4.5.1-42","ref":"4.5.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.5.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.5.1.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"Operum farragines duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae","urn":null},"verse":true,"words":282,"text":"Sic ubi perdiderit carum viduata sodalem,\nSi canere hoc dicas, maesta columba canit.\nNon quia te nolim rebus gaudere professis,\nSed mihi quod tecum non licet esse queror.\nTu quoque credentem potuisti fallere nuptam,\nPrimaque de nobis fraus tua nomen habet.\nSi mea non potuit ruditas meruisse favorem,\nCur tua fit nostro crimine tarda fides?\nProfuit hoc miserae taedas praeferre iugales,\nSic quoque vestalis nubere virgo potest,\nQuae mihi prima fuit facta est nox ultima tecum,\nQuaeque dies nobis te dedit illa tulit.\nAt mea virginitas bene tot servata per annos,\nMaestitiae pretium pondus et instar habet.\nHoc bene successit quod sum sine crimine nupta,\nHoc male quod cogi creditur ille pudor.\nVivere si lecto tecum licuisset in uno,\nSumma prior voti non fuit ulla mei.\nHanc tibi tuque mihi qua sola nocte licebat,\nAccepta dedimus conditione fidem.\nOscula non etiam plus quam fraterna dedisti.\nSed tamen his peius lingua loquuta tua est.\nVive soror votum non dimissura pudorem,\nDiversa exilio terra petenda mihi est.\nCum referet plenam ter septima messis aristam,\nSi vivam reditu laeta ferere meo.\nNon secus obstupui, quam quae super Alpibus altis\nAudiat immites pendula damma lupos.\nScilicet ipsa viro vivam sine coniuge coniux,\nQuemque velim coram semper abesse querar.\nQuid mihi Romulides meliori sidere nuptae,\nQuid Latiae dicent invida turba nurus?\nOmnia liberius credit mala vulgus iniquum,\nEsse bonis semper fama maligna solet.\nQualiter imbriferis tellus siccatur ab Austris,\nSic animum movit nostra querela tuum.\nEt tibi iam Tyriae vestes iam purpura fulgens\nExcidit, est humeris mantica sumpta tuis.\nHei mihi quid feci? quali sum nupta marito?\nHuic forma nescit maxima Roma parem?\nTempus erat rebus nox abstulit atra colorem,\nPer nigra non ullus nubila fulgor erat.","prev":{"citation":"Operum farragines duae 4.4.171-200","label":"HELII EOBANI HESSI HEROIDUM EPISTOLARUM Liber Tertius, qui fabulosas continet., BARBARA EUSEBIO., lines 4.4.171-4.4.200","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.4.171","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.4.171"},"next":{"citation":"Operum farragines duae 4.5.43-86","label":"HELII EOBANI HESSI HEROIDUM EPISTOLARUM Liber Tertius, qui fabulosas continet., SABINA ALEXIO., lines 4.5.43-4.5.86","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.5.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.5.43"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml","quality":"ocr"}}