{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum farragines duae 4.6.1-42","citation":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae 4.6.1-42","ref":"4.6.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.6.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.6.1.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"Operum farragines duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae","urn":null},"verse":true,"words":276,"text":"Tecta virum nigro mulier simulante cucullo,\nAusa vir esse ipso nomine paene fui\nEt nisi tu nosses etiam hoc mentita fuissem,\nTanta sub hoc habitu cura latere mihi est.\nFrons tamen exterior quod nomine scripta virili est\nCognita cum superis causa duobus erit.\nArte quidem misero qua sum bene perdita mundo\nInveniam regni divitioris opes.\nSi qualem decuit titulum confessa fuissem,\nCur tegat exiguos penula longa pedes?\nIamque esset de quo gauderet perfidus hostis,\nCognita si vulgo fabula facta forem.\nErgo vir et mulier scriptura decebat ut essem\nVir reliquis, uni femina nota tibi.\nNec tibi quae totiens sum nomine dicta sororis,\nIn prima fratrem fronte fuisse pudet.\nEt soror et frater rogo te fratremque patremque\nParce, erit in versu si qua litura meo.\nPer scelus arma quidem multum desueta resumo,\nIngenio nocuit pristina vita meo.\nTunc quoque quae turpes ducebat saepe lituras,\nFalleret ut multos officiosa manus.\nNunc stupet et nudam dubitat tetigisse papyrum,\nTam pudet hoc sero posthabuisse nefas.\nConscia praeteriti sceleris praesentia semper,\nMens timet, et proprio fracta pudore iacet.\nEt licet in melius mores abiere nefandi,\nAttamen et durum est et meminisse dolor.\nSicut enim quem nulla premit sentina malorum,\nNulla sub erecta nubila fronte gerit.\nSic male quem tacito mens conscia fune flagellat,\nLucida vix audet tollere ad astra caput\nTu nosti qua sorte prior mihi fluxerit aetas\nHei mihi quam multos perdidit illa dies.\nFormosa exterius vultum depicta rubebam,\nFoeda sed interius tota Mephitis eram.\nAncillis comitata tribus sublime ferebar,\nDignior in putri sola iacere luto.\nSaepe aliquis spectans propere veneratus euntem,\nNescius abscessit per mea facta nocens.\nSaepe pudicarum numerus mihi cessit, et ibam\nMatronas inter sus lutulenta probas.","prev":{"citation":"Operum farragines duae 4.5.129-154","label":"HELII EOBANI HESSI HEROIDUM EPISTOLARUM Liber Tertius, qui fabulosas continet., SABINA ALEXIO., lines 4.5.129-4.5.154","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.5.129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.5.129"},"next":{"citation":"Operum farragines duae 4.6.43-84","label":"HELII EOBANI HESSI HEROIDUM EPISTOLARUM Liber Tertius, qui fabulosas continet., PELAGIA NONIO., lines 4.6.43-4.6.84","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.6.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.6.43"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml","quality":"ocr"}}