{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum farragines duae 4.6.43-84","citation":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae 4.6.43-84","ref":"4.6.43","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.6.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.6.43","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.6.43.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"Operum farragines duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae","urn":null},"verse":true,"words":279,"text":"Extulit elatam ventosa superbia mentem,\nHeu quantum adiecit criminis illa mihi.\nQuae fora quae plateae, quae thermae, quaeve dietae,\nQuae non sunt fastu plena theatra meo?\nTorta comas, fucata genas, gemmata lacertos,\nCura iuventutis desipientis eram.\nImmemor instantem tacite properare senectam,\nIn mediis vixi nata puella rosis.\nImmemor esse malis positam pro crimine poenam,\nIpsa mihi tamquam non moritura fui.\nNec potui, si quis monuisset, ferre monentem.\nTam pectus saxo durius illud erat:\nAh pudet ulterius veterum meminisse malorum,\nTurpe est ante viros facta pudenda loqui.\nQuam tamen haec vellem detur mihi nulla referre\nCopia, nec lapsam turpiter esse queri.\nNamque ego nec refero vulgo ut mea facta notentur,\nSed queror ut medicum tristis et aegra feram.\nQuem precor ut qualem primo te vulnere sensi,\nTalis quae superant stigmata nigra leves.\nPlura quidem superant quae quamvis oblita credas,\nEst tamen haec saniem multus habere timor.\nAttigeris medicante manu pater inclute Noni,\nNullus in hoc usquam corpore naevus erit.\nUtque aliquo noster non est in corpore morbus,\nSic alia tanges vulnera nostra manu.\nAntidotum veniens mihi portet epistola verum,\nCredis? habet longas littera scripta manus.\nNamque quid absentem moveas ne forte timebis,\nCui tu praesenti fulminis instar eris ?\nNon etiam ut moneas opus est, Quis montibus umbras?\nQuis gelidas vitreis fontibus addat aquas?\nMaerentem solare animum quem dive ruentem,\nE Stygia revocas ne moreretur aqua.\nIlle quidem per te sibi redditus ultima primis\nComparat, et prudens haec fugit, illa probat.\nQui sua dum iusta trutinat commissa bilance,\nNon semel est fassus quod sapit esse tuum.\nErgo prius, quem pulchra canunt mendacia vatum,\nSolari exustam lampade tanget humum.\nAnte mari volucres, pascentur in aere pisces,\nAnte oriens vesper, vesper Eous erit.","prev":{"citation":"Operum farragines duae 4.6.1-42","label":"HELII EOBANI HESSI HEROIDUM EPISTOLARUM Liber Tertius, qui fabulosas continet., PELAGIA NONIO., lines 4.6.1-4.6.42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.6.1"},"next":{"citation":"Operum farragines duae 4.6.85-128","label":"HELII EOBANI HESSI HEROIDUM EPISTOLARUM Liber Tertius, qui fabulosas continet., PELAGIA NONIO., lines 4.6.85-4.6.128","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.6.85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.6.85"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml","quality":"ocr"}}