{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum farragines duae 4.6.85-128","citation":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae 4.6.85-128","ref":"4.6.85","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.6.85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.6.85","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.6.85.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"Operum farragines duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae","urn":null},"verse":true,"words":289,"text":"Quam mea mutatis languescant pectora votis,\nDevotam satis est me semel esse tibi.\nSicut enim assiduis decoctum solibus aurum,\nAmplius, exactum, quod fuit esse nequit.\nSicut et aereo Phoenix reparatus in igne,\nNon idem est iuvenis qui fuit ante senex.\nSi quem tota semel divini flamma caloris\nHauserit, antiquum non remeabit iter.\nO dulces flammas o grata incendia menti,\nQuae tota in Christo liquitur atque fluit.\nNon ego quas toto cogit mercator ab orbe,\nNon ego quas totus continet orbis opes.\nDenique non toto vellem prius orbe potiri,\nQuam te non toto pectore Christe sequi.\nGratia dive tibi, tu me pater ista negantem,\nDuxisti verae per pietatis iter.\nA quoties niveo subit ista notanda lapillo,\nQuae mihi te dederat prima videre dies.\nUt celebris sacra spectandus in aede Sacerdos,\nSupremi populo preco tonantis eras.\nIam tibi contempti mundi fallentis honores,\nMateriam verbis exhibuere tuis.\nUt sit in hac vita brevis et fugitiva voluptas,\nCui paret aeternas altera vita cruces.\nUtque sit in caelo cui sordeat ista futurus,\nAnte triumphantes umbra beata choros,\nQuamque incerta dies quae nos hoc corpore solvat,\nQuam certum cunctis debeat esse mori.\nDenique quam sit homo facili mutabilis aura,\nDum memoras verbis talibus usus eras.\nBulla palustris homo, ventus, flos, pulvis et umbra,\nIncipit et cessat, nascitur et moritur.\nHis mea movisti nuper durissima corda,\nHaec mihi tardanti non leve calcar erant.\nAccessi et supplex populo spectante rogabam,\nCurvato nudum poplite flexa genu.\nPlene deo linguaque potens, animose pia vi,\nMole sua pressos docte levare animos.\nInnumerabilium pressae gravitate malorum,\nAd veniam reditus si datur aede precor.\nMulta precaturam lacrimae vetuere, nec ipse\nPassus es aut frustra quaerere sive queri.\nAtque ita ne dubita, spera bene, siste querelas,\nQuam petis est facili causa tenenda modo.","prev":{"citation":"Operum farragines duae 4.6.43-84","label":"HELII EOBANI HESSI HEROIDUM EPISTOLARUM Liber Tertius, qui fabulosas continet., PELAGIA NONIO., lines 4.6.43-4.6.84","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.6.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.6.43"},"next":{"citation":"Operum farragines duae 4.6.129-174","label":"HELII EOBANI HESSI HEROIDUM EPISTOLARUM Liber Tertius, qui fabulosas continet., PELAGIA NONIO., lines 4.6.129-4.6.174","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.6.129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.6.129"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml","quality":"ocr"}}