{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum farragines duae 5.10.1-46","citation":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae 5.10.1-46","ref":"5.10.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5.10.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5.10.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5.10.1.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"Operum farragines duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae","urn":null},"verse":true,"words":291,"text":"Si qua minus veris lacrimis ego funera flevi.\nSi qua mihi in luctus ficta querela fuit.\nQualibet illa pios imitata sit arte dolores,\nForsitan et falsis fecerit esse fidem.\nNulla hic est ratio talis, non artibus istis,\nConditio certe muneris huius eget.\nHic verae lacrimae, nunc veri maesta dolores\nPlectra movent, vero nunc libet ore queri.\nPostquam est indigno consumptus funere Rufus,\nRufus ab Hessiacis notus ad astra iugis.\nPonite lugentes ridentia carmina Musae,\nSumite luctificae tristia plectra lyrae.\nEcce iacet vestra lacrimabile corpus in umbrae,\nNon alio potuit mortuus ille rapi.\nUltima clausistis morientis lumina Rufi,\nInter enim vestras occidit ille manus.\nHei mihi quod, quam vos animis dare saepe soletis,\nCorporibus vitam non datis esse diu.\nIre libet nemora et saltus peragrare locosque\nOmnia quae Rufo nota fuere meo.\nIn quibus ipse olim vivus cantare solebat,\nCarmina fatales saepe morata manus.\nCarmina quae certe tunc cum moreretur, ab illo\nTraxerat irata saevus Apollo manu.\nVos quoque tunc habuit regio diversa, nec ullam\nTunc misero vestra voce tulistis opem.\nSpargite inane viri corpus lustralibus undis,\nExangues liquido rore lavate genas.\nSed nec opus vobis deferre cadaver ad undas,\nNec vitreas puri quaerere fontis aquas.\nNostra dabunt riguos lacrimarum lumina fontes,\nEx nostris oculis Phocidos unda fluet.\nFlere libet quali doctum flevisse Biona.\nCarmine Trinacrius creditur ante senex.\nTristia lugentes suspiria ducite silvae,\nQualescumque vident Hessidos arva plagae.\nNunc nemora et saltus miseris ululate querelis,\nNunc lacrimas habeat quaelibet herba suas\nTristibus heu maesti flores spirate corymbis,\nLugubribus iaceant lilia mista rosis.\nNunc Hiacynthe sonet tua littera scilicet ai ai,\nNon tamen ista satis plena querela fuit.\nErgo notas folio plures inscribe rubenti,\nLongius ut possit littera scripta queri\nOccidit indigno sublatus funere Rufus,\nRufus ab Hessiacis notus ad astra iugis.","prev":{"citation":"Operum farragines duae 5","label":"ILLUSTRIUM AC CLARORUM ALIQUOT virorum memoriae scripta Epicedia XII.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5"},"next":{"citation":"Operum farragines duae 5.10.47-94","label":"ILLUSTRIUM AC CLARORUM ALIQUOT virorum memoriae scripta Epicedia XII., IN FUNERE DOCTISSIMI VIRI MUTIANI RUFI EPICEDION., lines 5.10.47-5.10.94","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5.10.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5.10.47"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml","quality":"ocr"}}