{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum farragines duae 5.11.41-82","citation":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae 5.11.41-82","ref":"5.11.41","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5.11.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5.11.41","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5.11.41.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"Operum farragines duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae","urn":null},"verse":true,"words":283,"text":"M.: Ergo quid utilium confeceris optime rerum\nScire operae pretium te referente mihi est.\nH.: Quamquam teste egeat nullo mens conscia recti.\nNon tamen est ullus dicere vera pudor.\nM.: Dic igitur, quia non pudet hic quoque vana fateri\nQuae vivus faciunt ut videare tibi.\nH.: Parvus ad huc primaque notans lanugine malas\nMusarum certo numine plenus eram.\nTalia concinui iuvenili carmina plectro.\nQualia permulti non potuere senes.\nInter et aequales vigui, quantumque recordor,\nIndole me nemo liberiore fuit.\nM.: Iam minus admiror, genus hoc sibi semper ineptum\nPromittit nullo tempore posse mori.\nSed cur nulla meas remorantur carmina vires?\nCur etiam vates spicula nostra petunt?\nH.: Nil nobis tua tela nocent, quid avara superbis?\nDesine, dum coepta cetera lege sequor.\nPene puer varias gentes et plurima vidi\nOppida, fortunae victor ubique trucis.\nNam mihi plus aliis saevit Dea caeca, nec umquam\nDesiit indignis exagitare modis.\nM.: Cur non et generis velles meminisse, quod illo\nClarior et mors est et tua vita fuit.\nH.: Non pudet ingenuis adeo natalibus ortum,\nUt fuerim patrio sanguine Francus eques.\nSed mihi plus curae fuit, ut generosior essem,\nDivitis aeternis dotibus ingenii.\nM.: Quid tamen hoc prodest postquam nos ista tenemus\nOmnia ceu forti capta trophae manu.\nH.: Corpus avara tenes clausum, teneasque sepulcro,\nMe mea cum superis vita superstes habet.\nM.: Nondum digna satis vitae miracla peractae,\nQueis vel adhuc possis vivere, facta refers.\nH.: Prima rudimentis clausa est iuvenilibus aetas,\nDigna viro gessit munera vita sequens.\nNam patriae laudes, et libertatis ademptae\nIura, manu, calamo, fortiter adserui.\nM.: Quas laudes? quae iura refers? quibus adseris armis\nAn meritis eguit Teutonis ora tuis?\nH.: Incluta Pontifices Germania passa tyrannos\nNon tantum est meritis visa eguisse meis.","prev":{"citation":"Operum farragines duae 5.11.1-40","label":"ILLUSTRIUM AC CLARORUM ALIQUOT virorum memoriae scripta Epicedia XII., ULRICHI HUTTENI EQUITIS ac Poetae Epicedion, lines 5.11.1-5.11.40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5.11.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5.11.1"},"next":{"citation":"Operum farragines duae 5.11.83-108","label":"ILLUSTRIUM AC CLARORUM ALIQUOT virorum memoriae scripta Epicedia XII., ULRICHI HUTTENI EQUITIS ac Poetae Epicedion, lines 5.11.83-5.11.108","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5.11.83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5.11.83"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml","quality":"ocr"}}