{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum farragines duae 5.12.95-120","citation":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae 5.12.95-120","ref":"5.12.95","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5.12.95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5.12.95","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5.12.95.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"Operum farragines duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae","urn":null},"verse":true,"words":164,"text":"Sed quis tam iusto possit pugnare dolori?\nIpse dolor causam saepe doloris habet.\nHac quoque communi studiorum clade, quis umquam,\nRiserit? aut quis tam saxeus esse queat.\nTam fera barbaries nulla est, quae vulnere tali\nNon aliquo nequeat condoluisse modo.\nDicite Sueviades lugubria carmina Nymphae\nNon est incolumi gloria vestra statu.\nTene beate deo nullis Reuchline fleamus,\nNec tua condamus funera carminibus.\nTe patriae flevere tuae, fortissima bello\nPectora, te gravibus Rhenus et Ister aquis.\nQuantum afflicta tuo fuerit Germania fato\nFlumina pene audent, mutaque saxa loqui.\nUnde etenim bona quae tecum periere resumat?\nUnde iterum dotes est habitura tuas?\nDicite Sueviades lugubria carmina Nymphae\nDicite nunc penitus gloria nostra iacet.\nRegna colas vere melioris tertia mundi\nQua niveas ducit signifer agnus oves.\nQua sedet, et magnum nutu rex temperat orbem,\nQuem peperit verum virgo puella Iovem.\nSit tibi sancte senex requies in partibus illis\nQuam rabies monachum nulla movere queat.\nTerra tui teneat placidissima corporis ossa,\nEt tua in aeternos stent monumenta dies.","prev":{"citation":"Operum farragines duae 5.12.49-94","label":"ILLUSTRIUM AC CLARORUM ALIQUOT virorum memoriae scripta Epicedia XII., IN FUNERE CLARISSIMI IOANNIS Reuchlini Phorcensis, Epicedion., lines 5.12.49-5.12.94","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5.12.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5.12.49"},"next":{"citation":"Operum farragines duae 5.13.1-42","label":"ILLUSTRIUM AC CLARORUM ALIQUOT virorum memoriae scripta Epicedia XII., CLARISSIMI VIRI BILIBALDI PYRGHAYMERI PATRICII NUrenbergensis ac Augustalis, lines 5.13.1-5.13.42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5.13.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5.13.1"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml","quality":"ocr"}}