{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum farragines duae 5.2.1-44","citation":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae 5.2.1-44","ref":"5.2.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5.2.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5.2.1.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"Operum farragines duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae","urn":null},"verse":true,"words":279,"text":"ERgo ego sum lacrimis natus vatesque querelis\nSemper et in luctus apta Thalia mihi est.\nVix modo defleram Friderici funera magni,\nHic finis querulae debuit esse lyrae.\nNunc quia, quam nollem facta est nova causa dolendi,\nIpse locum certe debet habere dolor.\nEt miseris addit quaedam solacia luctus,\nFata ubi non possis vincere, flere iuvat.\nSed mihi cantandus non hoc Nesene fuisti,\nFlorida sed virtus quo solet ore cani.\nEt modo virtutum florebas divite cultu,\nEt fuit ingenii copia plena tui.\nIam tua Palladias clarissima fama per arteis,\nUtraque iam fuerat cognita lingua tibi.\nQuid memorem sacri spatiosa volumina iuris,\nIngenio longe facta minora tuo?\nOmnia divinae tenuisti oracula legis,\nHeu nihil, ignotum nil superasse tibi.\nQuam subito indigna flos concidit iste ruina,\nEt veris medias aruit inter opes.\nNil tibi mellifluae comis facundia linguae\nProfuit, aut castis gratia plena iocis.\nQuid iuvat humanis etiam nunc fidere rebus\nQuas tam non stabiles quaelibet aura movet?\nIam bene compositis potuisti vivere curis,\nAetatis firmum iam tibi robur erat.\nVix iam transieras sexti confinia lustri,\nEt poteras animi dotibus esse senex.\nCum tibi non aequo currentibus ordine fatis,\nRupit fatalem de tribus una colum.\nSed fuit hoc urgens et inevitabile fatum,\nNec licuit fixum transiliisse diem.\nNon tali miseram clausisses funere vitam,\nParte aliqua levior nostra querela foret.\nLanguida composito iacuissent membra grabato,\nClausissent patriae lumina fessa manus,\nFortius hunc tantum poteramus ferre dolorem,\nNunc luctus ratio non habet ista modum,\nOptima materiam fati tibi terra negabat,\nTam sacrum timuit laedere flamma caput.\nInnocuo facilem traxisses aere vitam,\nPrincipia haec vivens per tria tutus eras.\nQuo caderes mediis fatum te invenit in undis,\nHeu quantum scelere hoc factus es Albi nocens.","prev":{"citation":"Operum farragines duae 5.1.89-114","label":"ILLUSTRIUM AC CLARORUM ALIQUOT virorum memoriae scripta Epicedia XII., IN MORTE DIVI FRIDERICI DUCIS SAXONIAE, PRINCIPIS Electoris Epicedion per, lines 5.1.89-5.1.114","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5.1.89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5.1.89"},"next":{"citation":"Operum farragines duae 5.2.45-90","label":"ILLUSTRIUM AC CLARORUM ALIQUOT virorum memoriae scripta Epicedia XII., GUILIELMI NESENI QUI IN TRAiectu Albis fluvii periit Epicedion., lines 5.2.45-5.2.90","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5.2.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5.2.45"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml","quality":"ocr"}}