{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum farragines duae 5.5","citation":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae 5.5","ref":"5.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5.5.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"Operum farragines duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae","urn":null},"verse":true,"words":131,"text":"Nomen Apellaeas quibus est et fama per artes,\nO bona pictorum turba, sacerque chorus.\nNe rogo succensete meis utcumque Camenis,\nDum nimis Alberto laudis honore favent.\nNon hac laude decus vestrum minuisse volebant,\nSed, quem laudatis vos quoque laude vehi.\nNunc quoque de vobis non ignoramus haberi,\nQui possint summis laudibus esse pares.\nSed quia summa dies virtutem liberat omni\nInvidia, nihil hic suspicionis erat.\nEt quae de vivis pudor est dixisse, licebat\nPost cineres lingua liberiore loqui.\nQuamvis hii velent mendacia nulla colores,\nOffendisse tamen pectora prava queant.\nErgo bonos omnes volui hac in arte rogatos,\nIstud iniquo animo ne paterentur opus.\nSi sit ab hac aliquis vestrum ratione canendus.\nQuod nolim meritis laudibus ipse feram.\nNam si est, ut perhibent, similis pictura poesi,\nIllius haec merito debuit esse comes.","prev":{"citation":"Operum farragines duae 5.4","label":"ILLUSTRIUM AC CLARORUM ALIQUOT virorum memoriae scripta Epicedia XII., SOMNIUM DE EODEM.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5.4"},"next":{"citation":"Operum farragines duae 5","label":"ILLUSTRIUM AC CLARORUM ALIQUOT virorum memoriae scripta Epicedia XII.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml","quality":"ocr"}}