{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum farragines duae 6.1.97-140","citation":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae 6.1.97-140","ref":"6.1.97","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/6.1.97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/6.1.97","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/6.1.97.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"Operum farragines duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae","urn":null},"verse":true,"words":287,"text":"Sic urbes, sic Regna cadunt, sic omnia mutat\nHaec Dea, quae tectum sindone lumen habet\nVindice punita est ira sic forte tonantis\nIlla redemptori facta maligna suo\nSubque tuis afflicta iugum servile coacta est\nFerre, licet miserae non placuisset, avis\nQualicumque tamen dignas pro crimine poenas\nNunc dedit, et plagis saucia quaerit opem.\nAffer opem, nam tu medicas his febribus artes\nSi Rex magne voles exhibuisse potes.\nConveniunt toto nusquam cum corpore partes\nEt queritur viduum membra relicta caput.\nCollige dispersos distracti corporis artus\nConveniant capiti membra relicta suo.\nEice grassantes toto de corpore morbos\nRecta salutifera pharmaca praebe manu.\nQua ratione queas non est opus indice, postquam\nHaec via non ulli est quam tibi nota magis.\nEt potes, et non est Regum te fortior alter\nNec magis assidua qui ferat arma manu.\nOmnia Parrhasidos subiecta trionibus ursae\nSunt tibi victrici regna subacta manu.\nSeu prope sidentes Tanaim spectare nivalem\nSeu libet invictos marte Boristhenedas.\nQuam tamen ista tuo concedant omnia Marti,\nDicere non elegi sustinuere breves.\nQuare age Rex invicte crucem defende labantem\nEt causam nolis deseruisse tuam.\nHoc te tota rogat communi Prussia voto\nHoc te Teutonicam turba professa crucem\nHoc rogat ille tui pars maxima sanguinis, ille\nQuo tua germana est germine facta parens,\nTeutonicae princeps Albertus militiei\nQuem sua nunc dominum Prussia iure vocat.\nQuodque vocat ne qua possit ratione negari\nRex quia posse tuum est, sis memor esse tuum\nQuantula Prussiacae servit tibi portio terrae\nAspice quam regno sit minor ista tuo.\nTota tibi melius sibi reddita serviet, atque\nPartibus accedet fida ministra tuis.\nNunc iacet. et longo ceu consopita veterno,\nNec sibi, nec regno est utilis illa tuo\nMunera militiae quae nunc desueta prioris\nTurba negat, prompta surget in arma manu.","prev":{"citation":"Operum farragines duae 6.1.45-96","label":"HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBRI IX., AD SERENISSIMUM SIGISMUNDUM REGEM POLONIAE pro Magistratibus militiae, lines 6.1.45-6.1.96","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/6.1.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/6.1.45"},"next":{"citation":"Operum farragines duae 6.1.141-182","label":"HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBRI IX., AD SERENISSIMUM SIGISMUNDUM REGEM POLONIAE pro Magistratibus militiae, lines 6.1.141-6.1.182","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/6.1.141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/6.1.141"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml","quality":"ocr"}}