{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum farragines duae 6.4.1-42","citation":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae 6.4.1-42","ref":"6.4.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/6.4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/6.4.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/6.4.1.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"Operum farragines duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae","urn":null},"verse":true,"words":275,"text":"Laus patriae, specimen rarae virtutis Achati\nReddita mi frater sunt tua scripta mihi\nHoc etenim tu me veneraris nomine quamquam\nNon tibi sit vultus visa figura mei\nSic etenim scribis, non viso mitto salutem,\nSi pateris fratri sed tamen Hesse meo.\nGratulor, oblatumque libens amplector amorem,\nHic quoque virtutis pars habet ista locum.\nHanc quoque tu missam numquam mihi vise salutem,\nFratris ab officio candide frater habe.\nScribis ut annorum nondum sub mole labascens,\nFloreat aetatis gratia verna tuae.\nHoc iniusta tamen tempus sub pondera cogi\nCurarum, quae vix cana senecta ferat.\nMe quoque grata suo vernans in flore iuventa,\nQuam cuperem curis pluribus involuit.\nUt tu prima teris sexti vestigia lustri,\nNam tua sic de te littera testis habet.\nSic mihi stat plenis ter septima messibus aestas,\nEt quintam incipimus vivere olympiada.\nSic nos pene pares spatium facit utilis aevi,\nCetera fortunae plus rationis habent.\nAd studia accedunt animi communia nostri,\nPalladia est nobis unus in arce locus.\nHaec faciunt ut te si quid fortuna lacessat,\nDe cumulo credam deperiisse meo.\nConqueritur siquidem pro te tua littera nobis,\nTe nimis ingrata conditione premi.\nParce queri, non ergo tibi fortuna maligna est,\nSi verso ostendit pectore terga tibi.\nInsidet instabili fortuna volubilis orbi,\nEt nigra tectum sindone lumen habet.\nPassibus incertis et in haec et in illa vagatur,\nNec minimum constans temporis esse potest.\nTam fovet indignos quam dignos deprimit, errat\nNon videt, errorem quo tueatur habet.\nDeicit elatos, deiectos tollit in altum,\nPessima saepe bonis, optima saepe malis.\nNulli fida diu, nulli constanter amica,\nNunc prius osa cupit, nunc adamata fugit.\nLudit et ostentat vires lasciva potentes,\nUtque oculo orbata est, sic ratione caret.","prev":{"citation":"Operum farragines duae 6.3.191-202","label":"HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBRI IX., AD TEMONIUM AMANTEM., lines 6.3.191-6.3.202","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/6.3.191","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/6.3.191"},"next":{"citation":"Operum farragines duae 6.4.43-88","label":"HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBRI IX., AD ACHATIUM DE FORTUNA, lines 6.4.43-6.4.88","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/6.4.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/6.4.43"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml","quality":"ocr"}}