{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum farragines duae 6.6","citation":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae 6.6","ref":"6.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/6.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/6.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/6.6.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"Operum farragines duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae","urn":null},"verse":true,"words":246,"text":"Laese Cupidinea iam non semel arte Georgi,\nMe quoque nunc aliquod vulnus habere putas\nUnde habeam? quis me feriat? quibus appetat armis?\nQuis mihi non merito tam ferus esse volet?\nCaptus es, aiebas, laqueoque revinctus amoris,\nNon hoc expertum posse latere puta.\nNamque quid assidui gemitus et crebra puellae\nUnius, et nimium mentio grata tibi?\nSecreti tandem in latebras quid ab urbe recessus?\nQuid rogo cum sola virgine semper abes?\nQuid rogo quod tota nemo iam nescit in urbe?\nNon hoc expertum posse latere puta.\nScimus et experto credendum in amore putamus:\nMens tamen est testis verior ipsa sibi.\nParce comes, vitaeque precor pars altera, nostri\nNon ego sum Paphia pectora laesus acu.\nFlavia Sarmaticas numquam descendit in oras,\nIlla meas flammas abstulit, illa tenet.\nNon tamen est ratio cur non ego rursus amarem,\nSi, quod amem, tellus praebeat ista mihi.\nSed quod in has animum demittam Phyllidas, erras,\nPectora non telum quodlibet ista ferit.\nQuam mihi tu memoras, quam me causaris amare,\nHei mihi quam docto luditur ista dolo.\nQuamvis, ut fatear, non sic hostiliter odi\nPhyllida, ut hanc nobis quamlibet esse velim.\nNamque meo infelix ut amore fideliter ardet,\nNon titulum fraudis debet habere meae.\nSi qua etenim sacro dicatur amata poetae,\nLibatae pretium virginitatis habet.\nNon capit invictum timidissima damma leonem,\nNon tenet immitem parva capella lupum.\nSi qua placere volet placeat cui convenit illa,\nNos caelo vates proxima turba sumus.\nParce igitur tali succensum credere flamma,\nQui iam molliculus desinit esse puer.","prev":{"citation":"Operum farragines duae 6.5","label":"HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBRI IX., TEMONIO ROMAM ABEUNTI.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/6.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/6.5"},"next":{"citation":"Operum farragines duae 6.7","label":"HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBRI IX., AD IOANNEM DANTISCUM SECRETARIUM REGIUM.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/6.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/6.7"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml","quality":"ocr"}}