{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum farragines duae 6.8","citation":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae 6.8","ref":"6.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/6.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/6.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/6.8.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"Operum farragines duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae","urn":null},"verse":true,"words":256,"text":"Legimus hesterna ductas tibi luce Camenas\nPauca, sed aeternum carmina digna legi\nNostra tamen sero tibi quod responsa leguntur\nEst eadem nobis quae tibi causa fuit\nScribis ut hesterno nimium madefactus Iaccho\nCyclopas capiti credis inesse tuo\nCredibile est, nec enim novitas haec rara poetis\nQuos fovet in molli gratia blanda sinu.\nSicut enim genio reliquis meliore beati\nSic etiam vita liberiore sumus\nPraecipue si quando choro convenimus uno\nLuxuriat blandis gratia picta iocis\nTunc nullos critica trutinamus fronte Platonas\nTunc procul invisus cogitur ire Timon\nSed Veneri, et Musis facile indulgemus, et illi\nQui capiti fecit pondera tanta tuo\nTunc Venus Idaeis circumdata floribus ultro\nAspirat pictis nuda cupidinibus.\nTunc quoque se nobis talem manifesta fatetur\nQualis ad Anchisen dicitur isse suum\nLatior hic solito pulcher bona cornua Bacchus\nSauciat infuso pectora nostra mero\nSaucia concipiunt genialem pectora flammam\nUrget in assuetos ebria Musa sales\nNatura hinc surgunt subiti dictante lepores\nInnumeri risus, innumerique ioci\nQuocirca nihil est quod vel mirere gravari,\nVel metuas Hesso non placuisse tuo\nVina animos ut mane gravant, ita vespere tollunt\nLaetitiamque omnem frigide somne fugas.\nOmnia quae fueras Hesso praesente loquutus\nNe dubita in partem suscipit ille bonam.\nAtque utinam quidam non deteriora loquantur\nQui mihi nescio quo iure nocere student\nQuos, ubi me nequeunt iusto comprehendere morsu\nNon tamen iniusta pendere lance pudet.\nTu vero celebres inter numerande poetas\nScripta probas Hessi qualiacumque tui.\nEt quoniam nostras laudas Dantisce Camenas\nTe propriis dignum laudibus esse doces.\nErgo te merito nostrorum inscripsimus albo\nUltimus a primis ne videare, Vale.","prev":{"citation":"Operum farragines duae 6.7","label":"HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBRI IX., AD IOANNEM DANTISCUM SECRETARIUM REGIUM.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/6.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/6.7"},"next":{"citation":"Operum farragines duae 6.9","label":"HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBRI IX., TREBELIO POETAE UT PARET CONVIVIUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/6.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/6.9"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml","quality":"ocr"}}