{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum farragines duae 7.0","citation":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae 7.0","ref":"7.0","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/7.0","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/7.0","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/7.0.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"Operum farragines duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae","urn":null},"verse":false,"words":428,"text":"DOMINO GEORGIO STURTIADAE Medico excellenti amico Summo suo Eobanus Hessus Salutem dicit CUI DONO LEpidum novum libellum Arida modo pumice expolitum? Georgi tibi. Namque tu solebas, meas esse aliquid, putare nugas: libuit enim elegantissimi poetae verbis alloqui te Sturtiade carissime, ut statim intelligeres non eo tantum nomine, quod plurimi me facias, sed et aliis de caussis secundum hunc Silvarum mearum librum tibi destinari. Qui cum et tuum nomen aliquoties, et aliorum quorumdam Erphurdiensium amicorum celebret, tum ipsius quoque civitatis in qua tu honorificentissime vivis caussam agat, cui merito magis quam tibi dedicaretur non videbam, et iamdudum circumspiciebam animo, quonam aliquo grati animi testimonio tuis in me tot collatis beneficiis aliqua saltem ex parte responderem. Cum autem hoc tempore sex hos Silvarum mearum, sic enim confusissimam hanc versuum congeriem appellare libuit, libros, cum diu iam vel delituissent apud me, vel peregrinati ac distracti mille modis exulassent, tandem aliquanto velut postliminio domum revocatos, emittere statuissem, venit in mentem mihi non incommode facturum me, si congregatos non uni alicui, sed singulis patronis singulos commendatos, non in servitutem utique sed emissos manu in libertatem traderem. Quid enim simile habent liber et mancipium? cum hoc ne efferre quidem pedem extra limina citra domini voluntatem audeat, ille ne iubente quidem domino, ubi semel evagatus fuerit revocari domum umquam possit (verbi ambiguitatem intelligis), Quamquam vero huiuscemodi libertas periculosa esse soleat, tamen multa sunt quae me consolantur, et spem bonam faciunt, fore, ut minime vel damno vel pudori nobis futura sit isthaec audacia. Primum nominis tui auctoritas, quae non minimam libro gratiam videtur conciliatura. Deinde quod multorum in hunc usque diem simili ratione aeditorum haud quaquam me paenituit: nam et Theocritus meus, et alia non parum multa in hac Norica civitate a me aedita, summam mihi laudem etiam apud exteras nationes pepererunt, et ad reliqua quae adhuc sub manu sunt, inter quae potissima meo quidem iudicio, est Homeri versio, absolvenda aedendaque multum animi adiecerunt. Nam de Heroidibus et Aphorismis tuendae valetudinis nostris, quid metuam, cum a me ipso nuper summa diligentia recognita, multoque quam ante fuerant facta meliora, iterum in manus hominum exierint. Taceo mille alia in publicam lucem a me aedita, quorum quam paucissima, exceptis duntaxat quibusdam quae prima aetas incautius effudit, revocata vellem. Quare mi Sturtiade librum hunc silvarum mearum ordine, ut vides, secundum, tibi etiam atque etiam commendo, rogoque ut eum tuo nomini, tuaeque famae immortali inscriptum eo favore eaque gratia prosequaris, quibus meipsum soles. Quod si facies et voluntatem meam tibi fuisse gratam ostendes, et me vel ad maiora deinceps audenda ceu proposito exemplo animabis. Vale Noribergae Mense Martio M. D. XXXIII.","prev":{"citation":"Operum farragines duae 6.12a","label":"HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBRI IX.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/6.12a","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/6.12a"},"next":{"citation":"Operum farragines duae 7.1.1-45","label":"HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER SECUNDUS., AD SENATUM ERPHURDIENSEM pro instauranda schola collapsa exhortatio., lines 7.1.1-7.1.45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/7.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/7.1.1"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml","quality":"ocr"}}