{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum farragines duae 7.1.91-136","citation":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae 7.1.91-136","ref":"7.1.91","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/7.1.91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/7.1.91","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/7.1.91.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"Operum farragines duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae","urn":null},"verse":true,"words":295,"text":"Quae cum divitias multos hucusque per annos\nIntulerit multas, extulit inde nihil.\nPermutatio opum cives exhaurit et urbem,\nSaepeque res vanis mercibus empta perit.\nHaec minime fallunt, haec certa negotia cives\nPauperie, nullo foenore facta, levant.\nAdde quod et studiis Respublica floret, at illis\nSi careat, florem non habet illa suum.\nQuae nunc vana animos dementia fregit, ut essent\nQuorumdam fallax qui sequerentur iter?\nInde quid? invidiae? fraudes, discordia, sectae,\nFalsaque libertas, et simulata fides.\nMulta referre piget, puduit quoque talia, verum\nMe studiorum isthaec scribere iussit amor.\nNec voluit pius ista seri documenta Lutherus,\nSed quid agat? pondus grandius ille tulit,\nNon potuit levibus leges praescribere linguis\nQuae gravibus propria sponte venire solent.\nIllum aliis curis exercuit area Christi,\nHorrea multiplici dum sacra messe gravat\nVester hic ergo labor, vestrum hoc opus, urbis honorem\nQuam colitis, prompta restituisse manu\nQuod facile est studiis ab iniqua clade redemptis\nReddere, praedones quod rapuere, decus.\nErgo agite adscriptique Patres et lecte Senatus\nVestrae convulsas adserite urbis opes\nReddite, quem studii ferus abstulit hostis honorem\nReddite labentis prodita regna scholae.\nInter tot pudeat mala, et haec ludibria passos\nQuae vix simplicitas debuit ulla pati.\nErrorum populi pudeat fraudisque malorum,\nSit satis armatas non habuisse manus\nSit satis ista palam scelerum licuisse ministris\nIam libeat nugis imposuisse modum\nEt quod oves decuit pro munere sanguinis emptas\nEx omni urgentes parte cavete lupos\nNeu populi sanctos incauta licentia mores\nExuat, et falso libera peius amet\nIncluta neve scholae pereuntis gloria cesset\nHic ego per superos vos monuisse velim\nQuoque modo id fiat non est grave dicere, verum\nVelle, satis magni ponderis instar habet.\nVelle prius liqueat, tum qua ratione resurgat\nIn promptu est miserae dicere fama scholae\nVester honos agitur, vestrum decus, omnia vobis\nScribimus haec, vobis consilia ista damus.","prev":{"citation":"Operum farragines duae 7.1.46-90","label":"HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER SECUNDUS., AD SENATUM ERPHURDIENSEM pro instauranda schola collapsa exhortatio., lines 7.1.46-7.1.90","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/7.1.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/7.1.46"},"next":{"citation":"Operum farragines duae 7.1.137-142","label":"HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER SECUNDUS., AD SENATUM ERPHURDIENSEM pro instauranda schola collapsa exhortatio., lines 7.1.137-7.1.142","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/7.1.137","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/7.1.137"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml","quality":"ocr"}}