{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum farragines duae 7.9","citation":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae 7.9","ref":"7.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/7.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/7.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/7.9.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"Operum farragines duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae","urn":null},"verse":true,"words":167,"text":"Tu quoque non aequo currentibus ordine fatis\nDeseris heu vacuae nomen inane scholae\nQuo fugis infractae fidei mihi cognite Pecti?\nTam subitae facta est quae tibi caussa viae?\nQuae mihi nunc aderunt sine te solacia? quorum\nTam certa potero laetior esse fide?\nUnus eras certe quo non abeunte manebam,\nQui migraturum sisteret unus eras.\nQuem vel ad anguigeras Libyae ferventis arenas,\nQuem cuperem fuscum per Garamanta sequi.\nNunc utinam nigros isset fera pestis ad Indos,\nQuam vereor subitae caussa sit illa viae.\nSi tamen invidiae cedis, fidentior ito,\nVirtutem pestis vincere nulla potest.\nIllud ut interea rumpatur …\nQua nunc coepisti currere perge via.\nPerge salutatum pro me quos noris amicos,\nQuos inter Ionas nomina primus habet.\nIpsum praecipue: Musarum dona: Philippum\nSalva sit et Phacchi barba gravisque fides.\nTene ego praeteream lyrici decus ordinis Hace\nHace prius potero non meminisse mei.\nAt tu vade bonis avibus carissime Pecti,\nSubque tuo nostrum pectore nomen habe.\nInterea quo tu pulchrum sudabis ad Albim.\nHoc ego fortunae tempore ludus ero.","prev":{"citation":"Operum farragines duae 7.8","label":"HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER SECUNDUS., Domino GEORGIO STURTIADAE UT Kalendas Ianuarii celebret.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/7.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/7.8"},"next":{"citation":"Operum farragines duae 7.10","label":"HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER SECUNDUS., AD EURICIUM CORDUM DE CARminibus a muribus corrosis iocus.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/7.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/7.10"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml","quality":"ocr"}}