{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum farragines duae 8.3.1-44","citation":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae 8.3.1-44","ref":"8.3.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/8.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/8.3.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/8.3.1.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"Operum farragines duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae","urn":null},"verse":true,"words":278,"text":"Flevimus extincti nuper tibi fata parentis,\nHic finis querulae debuit esse Lyrae.\nNunc quia quam nollem caussa est Henrice dolendi\nIpse locum certe debet habere dolor.\nEt miseris addit quaedam solacia luctus,\nFata ubi non possis vincere flere iuvat.\nHaec igitur maesto tibi venit epistola vultu,\nUltima maestitiae sit precor illa tuae.\nQuaeque ego debebam nascenti iubila Cosmae,\nSolvo immaturi funeris inferias,\nHeu divum impietas, heu ferrea iura sororum,\nQuantum erat hic avidas non habuisse manus?\nTam licet insontes etiam violare? piumque est,\nQui vix dum vivus coeperit esse, mori?\nNondum illi magnum Phoebus semel egerat orbem,\nFlos tener heu nimium floruit ille diu.\nLaetior arrisit post sidera prima, secundo\nInvida natali non reditura dies.\nIndolis egregiae iam spes promissa parentem\nExtulit, elatum sed cito deseruit.\nTam cito vere novo vix dum rosa nata, pruinis\nAut matutino frigore tacta cadit.\nQuid iuvat humanis etiam nunc fidere rebus,\nSi tam spes miseros fallere certa potest?\nHeu puer, heu quondam vita dignissime sanguis,\nHanc auram, hunc solem deseris ante diem?\nVix mundum ingressus retro fugis, anne dedisse\nTe superos credam paenituisse deos?\nDissimilis rerum series, et iniqua deum lex,\nTempore quam constant optima quaeque brevi\nTot superant hominum pestes vitaeque tyranni,\nQuos melius vitam non habuisse fuit.\nUnica naturae blande arridentis imago\nConcidis, heu longum vivere digne puer.\nTransisses utinam primi confinia lustri,\nForte deo poteras non revocante mori.\nIam nunc invidia est, quis enim neget? illa deorum\nVix ortum, terras deseruisse decus.\nIam tibi certa duae ducebant fila sorores,\nCum tibi demissum tertia rupit opus.\nHerculeis totiens iuvenum dea, pressa lacertis,\nTum primum visa est indoluisse palam.\nTunc immaturo consumptum funere Cosmam,\nIpsa parens rerum pene erat ausa queri.","prev":{"citation":"Operum farragines duae 8.2.89-118","label":"HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER III., ILLUSTRISSIMO PRINCIPI GUILIELMO DUCI BRUNOSVIGENSI apud hostes captivo, lines 8.2.89-8.2.118","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/8.2.89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/8.2.89"},"next":{"citation":"Operum farragines duae 8.3.45-88","label":"HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER III., DOMINO HENRICO APERBACCHO MEDICO IN FUNERE COSMAE FILII EPICEDION., lines 8.3.45-8.3.88","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/8.3.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/8.3.45"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml","quality":"ocr"}}