{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum farragines duae 9.0.5-6","citation":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae 9.0.5-6","ref":"9.0.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/9.0.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/9.0.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/9.0.5.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"Operum farragines duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae","urn":null},"verse":false,"words":123,"text":"Non dubito mi Iona carissime quin si hos libros legas iucunda tibi sit futurae studiorum nostrorum ac dulcissimarum consuetudinum recordatio: quod dum facies simul cogitabis non omnia imo perexiguam partem eorum quae scripsi in hos libros cogere me potuisse, cum innumera eorum et mea ipsius incuria et pravo amicorum de me iudicio, hoc est, nimia meorum aviditate perierint: et ego semper sic fuerim ingenii mei contemptor, ut multosum ne exemplar quidem apud me retinuerim, sed ipsae … in quae effuderam saepe numero, numquam descripta amicis dederim, et erat horum quoque haud dubie bona pars peritura, nisi quae adhuc exstabant in multas manus pervenire curavissem. Vale mi Iona, et librum hunc meque simul in patrocinium suscipe. Ex urbe Norica Mense Martio. Anno M. D. XXXIII.","prev":{"citation":"Operum farragines duae 9.0.1-4","label":"9.0.1 to 9.0.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/9.0.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/9.0.1"},"next":{"citation":"Operum farragines duae 9.1","label":"HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER QUARTUS LYRICORUM ET ALIOrum quorumdam, Ad Philippum Melanthonem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/9.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/9.1"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml","quality":"ocr"}}