{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum farragines duae 9.30","citation":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae 9.30","ref":"9.30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/9.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/9.30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/9.30.md","author":{"name":"Eobanus Hessus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus"},"work":{"title":"Operum farragines duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae","urn":null},"verse":true,"words":166,"text":"PEtrei deliciae facetiarum\nMusarum decus eruditiorum,\nQuem blandae Veneresque gratiaeque\nOmnes, quae vel ubique sunt vel umquam\nFuerunt, aliisve erunt in annis,\nArrident, placideque blandiuntur,\nTanquam non alio prius receptae\nSinu tam genialiter quierint,\nQuem Musae socialibus choreis,\nQuem nymphae charitesque coniugatae,\nEt castae tamen et libidinantes,\nPassim concomitantur, et decoro\nStipant agmine, qualis inter ipsas\nAut Phoebus pater, aut Iovis minister\nFacundus videatur Argicida,\nPetrei deliciae decus voluptas\nMusarum, Venerumque, Gratiarumque,\nEt nostrae favor, aura, spes Thaliae:\nPer Musas Veneresque Gratiasque\nTam dulces tibi, tamque coniugatas\nTam blandum tibi tam pium canentes:\nNam sanctas et amabiles puellas\nPer nostram quoque te precor Thaliam:\nSi nostrae locus ullus est Thaliae,\nQuo te, quo Charitas tuas precetur,\nUt villae monumenta Thusculanae\nIamdudum mihi te illa pollicente\nVelis mittere, meque pertinaci\nEt cura gravi et anxia levare,\nPro queis munera si petis vicissim,\nTot versus tibi muneri remittam,\nQuot toto tibi suggerunt in anno,\nEt Musae Veneresque Gratiaeque\nRisus, scommata, fabulas, iocosque\nUrbanosque sales, facetiasque\nPetrei deliciae facetiarum.","prev":{"citation":"Operum farragines duae 9.29","label":"HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER QUARTUS LYRICORUM ET ALIOrum quorumdam, AD PETREIUM.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/9.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/9.29"},"next":{"citation":"Operum farragines duae 9.31","label":"HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER QUARTUS LYRICORUM ET ALIOrum quorumdam, AD ANTONIUM MELAM.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/9.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/9.31"},"credit":{"text":"Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml","quality":"ocr"}}