{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Deliciae poeticae 61","citation":"Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae 61","ref":"61","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae/61","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae/61.md","author":{"name":"Erasmus Rothmaler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus-rothmaler"},"work":{"title":"Deliciae poeticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae","urn":null},"verse":true,"words":236,"text":"Parturit hic montes praegnanti mente superbus;\nNascitur at mus in carmine ridiculus.\nIn Eundem.\nNon asinus vis esse; alienis te quia plumis\nOrnas, an mavis hinc avis esse levis?\nTabacum.\nImbibitur fumans tacitâ cum tabe Tabacum;\nHunc fumum, nî vis tabe perire, fuge.\nMulus ab Ana inventus,\nDic animal, quod non fuit à Factore creatum,\nEt tamen est inter caetera? mulus erat.\nFebris à Favorino laudatur.\nSi sanus non esse potest in corpore morbus,\nQuid quaeso laudis febris acuta meret?\nScabies à Matthia Czanakio\nlaudatur.\nSi scribendo manus scabie vexata fuisset;\nScripsisset laudem hanc vix scabiosa manus.\nFoemina cur è costa viri facta?\nCur Foemella Viri medio de corpore facta est?\nInfimus & cur non pes; nec origo caput?\nNempè Viro nunqua eluti caput, imperet uxor;\nSubjaceat pedibus nec quasi serva Viri.\nIn Cottam parvum Clericum, in suggestu nimis gesticulantem.\nIn cathedrâ pupis dum ludis, es histrio; non es\nPastor, at impostor, dum digitisque micas.\nIn Eundem.\nTe sic abscondis, quasi nolis Cotta videri;\nSi stas erectus, te quoque nemo videt.\nIn Eundem.\nSi stas, umbra mera es; si clamas, nil nisi vox es; Quando sedes, truncus; dic mihi quantus homoes? In Rabulam quendam forensem.\nGarrulitate suae confisus ad omnia linguae,\nE juris Tabulâ nil probat hic Rabula.\nSemita coeli.\nSemita si coeli est angusta, quis ambulet illac\nMagnatum, nullus dum solet ire pedes?\ncur psanuneds plunt ubs Clenic proficiscuntur? Cur pluviae plerunque cadant, abi Clericus intrat","prev":{"citation":"Deliciae poeticae 60-2","label":"CHRONODISTICHON","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae/60-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae/60-2"},"next":{"citation":"Deliciae poeticae 63","label":"CHRONODISTICHON","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae/63"},"credit":{"text":"Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}