{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Deliciae poeticae 77","citation":"Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae 77","ref":"77","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae/77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae/77","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae/77.md","author":{"name":"Erasmus Rothmaler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus-rothmaler"},"work":{"title":"Deliciae poeticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae","urn":null},"verse":true,"words":403,"text":"Impatiens mediô saepè dolore rogas?\nTe quia cum sociis ad vina bibenda tulêre\nSaepè pedes, meritò pes quasi causa luit.\nIn Eundem.\nSi capiti benè, si benè sit ventrique gulaeque,\nNon est, quòd cures tunc podagrose pedes.\nIn miserum quendam equitem, ab equo\ndiscussum.\nDucis eqvum, qui te sessorem ducere non vult;\nEst modò factus, Eques qui fuit antè, Pedes.\nIn quendem Euclionem.\nInstruis ancillam, stanti quid dicat Amico\nPrae foribus clausis, te minùs esse domi.\nNon aliis fortassè domies, sed tu tibi soli,\nEuclio; non aliis vivis, at ipse tibi.\nIn Ponticum.\nNil nisi mentiri dicebas posse Poëtas,\nPontice; Tu verax, ecce poetor, homo es.\nIn Cziveslaum Clericum.\nFata sacerdotem quae te fecêre sinistra,\nCùm sis scurra tuis moribus & rabula?\nDe eodem.\nHumanâ Satanam specie vis fortè videre?\nHic incarnatus Clericus est Satanas.\nAd quendam benefactorem liberalem. Fercula transmittis; nunquam mihi fercula desunt,\nVis mihi, quod placeat, mittere, mitte famem.\nSol, Sal.\nInfima conservant sol & sal cuncta creata;\nNam sine sole nihil durat & absque sale.\nIn Hominem, sericis vestibus superbientem. Scire cupis, quid sis homo? nil nisi viva cloaca,\nSpurcaque sub fragili corpore colluvies.\nCur in tàm foedis rebus sine fine superbis,\nHaec & formosâ stercora veste tegis?\nIn Eundem.\nQuas genuit vermis, cur vermis & ipse superbis\nVestibus? ah! subitò vermibus esca jaces.\nNostra secula.\nHaec si Democritus redivivus secla videret,\nAd risum splenis vix satis esset ei:\nFlens Heraclitus vel si de morte rediret,\nQuaelibet in lacrymas vix fatis unda foret.\nLutetia Parisiorum lanienam exhibens\nRaptu Helenae fecit Paris, ut pòst Troja natârit\nIn populi fuso sanguine tota sui.\nSic urbs à Paride hoc celeberrima nomina ducens\nEheu: Christiadum sanguine mersa fuit.\nMulier.\nanagr.\nVir mel.\nNon fel, sed mel habet, mulier cui nupsit amica,\nVir; non mel sed fel, cui mala nupsit, habet.\nIn Alandum Studiosum, suillae vitae\ndeditum.\nSi studiô sus es, non es Studiosus Alande;\nSi non es studiò sus, studiosus eris,\nIn afflictam Germaniam.\nDum pateris tot bella, minùs jam bellavideris;\n* res bellasì\nBella tuo pellunt omnia bella r sinu.\nAd Grammaticos.\nGrammatici bellum à pello jam discite dici.\nE regnis etenim pellere bella solet.\nMeretrix.\nPardus avens praedam fragrantes spirat odores,\nQuęis discerpendas allicit ipse feras.\nSic instar Pardi meretrix infida dolosas,\nQueis perdat juvenes, spirat ab ore rosas.\nIn Imperatorem Vespasianum urinae vectigal\ncommentum.\nE lotio putri Caesar quia fecerat aurum\nAbsque igne, insignis nonnè Chymista fuit?\nIn Dentem aureum maxillarem puero Silesio natum, anno 1593.","prev":{"citation":"Deliciae poeticae 76","label":"CHRONODISTICHON","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae/76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae/76"},"next":{"citation":"Deliciae poeticae 80","label":"CHRONODISTICHON","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae/80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae/80"},"credit":{"text":"Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}