{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Deliciae poeticae 86","citation":"Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae 86","ref":"86","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae/86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae/86","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae/86.md","author":{"name":"Erasmus Rothmaler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus-rothmaler"},"work":{"title":"Deliciae poeticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"juvene; & Sponsâ, divite vetulâ. Talis in orbe beet tales benedictio Sgonsos: Hic capiat loculos; hanc capiat loculus. feretrum. Virginitas. Si par Virginitas flori est, mirum annè videtur, Tàm citò quòd flos cum virginitate perit? Colloquium cum Sene Juvenculam ducturo. In membris tibi semper hyems, in vertice nix est; Sit, tamen exoptas, juncta Puella tibi. Senex respondet. Hinc quia frigus habet corpus, mihi quaero calorem; Quo dispellatur corpore tristis hyems. Seni iterùm respondetur. Si nimium frigus tenero sub pectore flammas Exstinguat Juveni, venerit unde calor? Ad eundem semper tussientem. Ludere si tecum fuit ausa juvencula, dicas, Prae nimiam tussi risus adesse nequit. In Onnum suspensum. Vix emersus aquis furcâ suspenditur Onnus; Vnda Charybdis ei, furcaque Scylla fuit. In Domum Disciplinae Gedanensem. Hîc Chymicus focus est; ignis tribulatio; pravis Aurea de vitiis elicitur probitas. In Armamentarium Gedanense. Armatum Superos inter ne quaerite Martem; Hic agit, armigeris aptat & arma suis. Vox Pincernę. Si punctum omne tulit; qui miscuit utile dulci; Dulci miscenda est utilis, unda mero. In Poëtas ineptos. Nulli, quàm vobis ipsis, scribendo placetis; Vt graculi sibimet garrulitate placent. In Birandum Vinipotorem, gemmatam faciem prae se ferentem. Aureolos dulci pro vino solvere nummos, Quo frontem exhilares, saepè, Birande, soles. Aureolos solvis nummos; en redditlacchus Gemmas, perpetuò quae tibi fronte micent: In eundem. Quis negat in vacuo noctem capite esse Birandi? In facie accensas cernimus esse faces. In Alchimystam quendam. Absentis cupidus praesens cur decoquis aurum? Certius est quod habes, quàm quod ab igne petis. In Albertum Perekonsky Nobilem Polonum, justo Dei judicio anno 1633. in canem versum, ut fama constans ferebat. Improbe, cur pecudem pereuntem peste jubebas Blasphemâ summum voce vorare Deum? Cur hâc verborum levitate lacessere Numen Malebas, damnum quàm tolerare tuum? Hinc tàm blasphemus mox ipse vorare cadaver Cogeris, in nigrum versus at antè canem. In Ponticum Medicastrum. Si malè fit nobis, tibi fit benè; Pontice; vestra Profluit ex nostrâ debilitate salus.","prev":{"citation":"Deliciae poeticae 84","label":"CHRONODISTICHON","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae/84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae/84"},"next":{"citation":"Deliciae poeticae 89","label":"CHRONODISTICHON","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae/89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae/89"},"credit":{"text":"Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}