{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Encomium artis medicae 2","citation":"Erasmus, Encomium artis medicae 2","ref":"2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus/encomium-artis-medicae/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erasmus/encomium-artis-medicae/2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus/encomium-artis-medicae/2.md","author":{"name":"Erasmus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus"},"work":{"title":"Encomium artis medicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus/encomium-artis-medicae","urn":null},"verse":false,"words":262,"text":"TERODAMI DECLAMATIO, IV VENI QVONDAM LVSA. VANQVAM PRO TVA singulari sapientia, ipse abunde per te sapis affinis iucundissime, nec alienis eges consilijs, tamen hoc uel ueteri noastrae amicitiae, quae ab ipsis prope cunabulis una cum ętate nobis accreuit, uel tuis summis in me officijs, uel arctissimae denique affinitati debere me putaui, si is esse uellem, quem tu me semper existimasti uirum & amicum, & gratum, ut id quod ad tuam tuorumque salutem ac dignitatem plurimum interesse iudicassem, te liben ter ac libere admonerem. Aliena nonnunquam rectius quam no stra perspicimus. Tuum consilium meis in rebus persaepe sum secutus, neque minus foelix mihi comperi, quam erat amicum. Nunc si uicissim in tuis meum sequi uoles, futurum arbitror, ut neque me suasisse, neque te poeniteat paruisse. Coenauit apud me sexto Idus Apriles, cum in uilla mon tana essem, Antonius Baldus homo (ut scis) tuarum rerum studiosissimus, generique tuo iam inde ab initio con iunctissimus. Triste plenumque lachrymarum conuiuium. Nunciabat mihi magno utriusque dolore, matrem tuam, foeminam integerrimam, è uiuis concessisse, soro rem tuam luctu ac desyderio uictam, sterilitati dicatarum uirginum choro asscriptam esse, ad te unum spem stirpis tuae redisse, amicos summo consensu tibi puellam sum D. ERASMI ROTEROD. DECLAMATIO mo genere natam, forma praestanti, optime moratam, postremo tui amantissimam, summa cum dote obtulisse, Te uero nescio qua seu doloris impotentia, seu religio ne, ita coelibatum decreuisse, ut nec generis studio, nec sobolis amore, nec amicorum ullis, aut monitis, aut precibus, aut lachrymis abduci possis a sententia. Tu tamen uel me authore, mentem istam mutabis, & coelibatu relicto, sterili ac parum humano uitae instituto, sanctissimo coniugio indulgebis.","prev":{"citation":"Encomium artis medicae 1","label":"1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus/encomium-artis-medicae/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erasmus/encomium-artis-medicae/1"},"next":{"citation":"Encomium artis medicae 3","label":"3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus/encomium-artis-medicae/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erasmus/encomium-artis-medicae/3"},"credit":{"text":"Erasmus, Encomium artis medicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Encomium_artis_medicae","quality":"ocr"}}