{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Encomium artis medicae 33","citation":"Erasmus, Encomium artis medicae 33","ref":"33","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus/encomium-artis-medicae/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erasmus/encomium-artis-medicae/33","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus/encomium-artis-medicae/33.md","author":{"name":"Erasmus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus"},"work":{"title":"Encomium artis medicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus/encomium-artis-medicae","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"Optimo igitur iure, priscis seculis, cum nondum sordidi quaestus & spurcae uoluptates ui ciassent omnia, medendi ars inter omnes una, diuinis ac summatibus uiris, opulentissimis regibus, clarissimis senatoribus, praecipue cordi fuit, nec alia mortalium generi gratior. Siquidem Moses ille magnus, non alia ratione, quam artis medicae, cibos suos distinxisse creditur. Orpheus Graecorum uetustissimus, de uiribus her barum nonnulla prodidisse legitur. Homerus ipse, citra controuersiam, unicus ingeniorum fons, plurimus est & in herbarum commemoratione, & in laude medicorum. Is & Moly nobis depinxit, herbarum omnium teste Plynio, laudatissimam, efficacem aduersus ueneficia, Cuius inuentionem Mercurio tribuit, hac Vlyssem suum aduersus Circes pocula praemuniens. Idem nepenthes indicat in conuiuijs adhibendum, quod moerorem tristiciamque discutiat. Porro Machaonem, Paeonem, Chironem Podalirium, ut hac arte praestantes, saepicule non sine ho nore commemorat, quorum arte non solum heroibus, uerum ipsis etiam dijs subuentum esse fingit. Illud uide licet subindicans, summis etiam principibus medicorum pręsidijs opus esse. Atque horum uitam medicis in manu DE LAVDE MEDICINAE esse, qui in caeteros omneis ius uitae ac necis habere uidentur. Quid quod idem Poeta, libro Iliados undecimo huius artis professionem longe pulcherrimo nobilitauit elogio? cum ait, Vnum medicum pluris habendum, quam caeterorum hominum permultos. Rursum alibi, medicum ita notat, ut dicat eum eruditum in omnibus, palam testans id quod res est, hanc artem non una, aut altera disciplina, sed omnium artium cognitione circuloque, tum praeter exactum ingenium, multo etiam rerum usu constare.","prev":{"citation":"Encomium artis medicae 32-2","label":"DES. ERASMI ROTEROD","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus/encomium-artis-medicae/32-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erasmus/encomium-artis-medicae/32-2"},"next":{"citation":"Encomium artis medicae 34","label":"DES. ERASMI ROTEROD","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus/encomium-artis-medicae/34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erasmus/encomium-artis-medicae/34"},"credit":{"text":"Erasmus, Encomium artis medicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Encomium_artis_medicae","quality":"ocr"}}