{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Geoscopia selenitarum, part 1 47","citation":"Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1 47","ref":"47","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/47","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/47.md","author":{"name":"Erhard Weigel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel"},"work":{"title":"Geoscopia selenitarum, part 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"Non tamen negaverim telescopiis accuratissimis grandiores nubes in Terrae continentibus notari posse, praesertim, si rariores planitiei lucidae, densiores verò & opaciores maculis quibusdam conspicuis obductae fuerint, illae enim obscuritate, hae verò claritate sua se produnt in illis partibus, minori vel obscuritate velclaritate aliàs praeditis. Quod idem observari procul dubio posset eodem modo in Luna, si tale quid ipsi accideret, modò ne quid deficiat in instrumentis. Praetereâ, ut Lunae maculis quibusdam aliae minores vel adhaerent ut gemmae annulis, vel cohaerent instar coro nae, vel insertae sunt in cavitatem, ita ut umbram aliae versus eandem plagam projiciant ad quam vergit umbra macularum eas includentium, aliae contra in oppositam; ita simile quid nonnullis Terrae maculis accidere certum est, ex simili montium dispositione, qua nonnulli, si fides habenda geographis, orbiculariter ita coordinati deprehenduntur, ut vel circumcirca cingantur aliis, unde maculae baccatae aut coronatae, vel alicubi saltem alios sibi velut associatos sustineant, unde gemmis insignitae maculae, vel in meditullio suo velut in utero contentos amplexentur, qui si fuerint aequealti, ac ii quibus circumdantur, umbram eodem spargunt, si minores, in contrarium, nempe quia hi radiis non directis ut coeteri, sed ab oppositorum lateribus saltem reflexis illustrantur. Denique quod R. P. Ricciolus ex observationibus suis accuratissimis de variis macularum lunarium apparentis recenset, Almag. Nov. cap. de O, idem de Terrae maculis sentiendum omninò esse videtur. Sunt autem sequentia, quae verbis suis in medium afferam: 1. quod margines ejusdem maculae Soli propiores plerumque prius illuminari incipiant, deinde remotiores, interioribus interim cavernis seu vallibus nondum lumine fruentibus, sed arctiori & oblongâ adhuc in umbrâ latentibus; quae tamen haut ita multò post paulatim lumen successivè recipiant, vel continuatim lumine perfusae, vel discretim: ita ut quadam velut cuspides rupium tanquam puncta lucida ex illis vallibus emergere in lucem incipiant, aut ibi velut campi eminentiores ex medio vallium adhuc noctescentium existant.","prev":{"citation":"Geoscopia selenitarum, part 1 46","label":"CAPUT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/46"},"next":{"citation":"Geoscopia selenitarum, part 1 48","label":"CAPUT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/48"},"credit":{"text":"Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}