{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Geoscopia selenitarum, part 1 63","citation":"Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1 63","ref":"63","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/63","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/63.md","author":{"name":"Erhard Weigel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel"},"work":{"title":"Geoscopia selenitarum, part 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1","urn":null},"verse":false,"words":273,"text":"Addunt 6. Cùm Venus interdum propè meridiem videatur valdè splendida, igitur si Terra illustrat Lunam, poterit Luna eo dem modo videri lucida quamvis propè Solem posita, quia Terra non minùs quàm Venus illustratur à Sole. Sed nullam hic esse consequentiam quivis videt. Veneris lux est primaria & immediatè hausta à Sole, Lunae verò, de qua loquimur, secundaria, hausta per reflexionem à Tellure, hinc illa necessariò major est, Venere praesertim à Terra non ita longè remota; haec verò minor. Interim tamen impossibile non est oculis etiam nudis videri Lunam propè Solem in meridie secundario lumine splendidam, cùm observatio hoc aliquoties factum esse testetur. Ita enim Keplerus libr. de Novâ Stellâ Serpentarii cap. 23. narrat: Anno 1553. ut vir gravis ac literatissimus ad me perscripsit, visa est Hispali Luna juxta Solem stans in piscibus, in ipso coeli medio. Tota civitas spectabat & testabatur. Quando verò simile novilunium quis vidit? Numquid veterum doctrina biduum & amplius post copulam, primo Lunae aspectui vindicat? Sed in Epitom. Astronom. Copern. l. 6. p. 839. loca luminarium praecisiùs determinat, dum inquit: id factum Hispali Annoni fallor 1553. mense Martiò die 13. Sole in 3. gr. V Lana in 23. gr. X. ubi addit in tali distantia Solis à Luna quae fuit 10. gr. circiter latitudinem cornu apparentis fuisse 19. sec. seu 109. partem diametri lunaris, vix igitur ipsum cornu videri potuisse: Sed visum tamen Lunae discum obscurum à Terra illustratum, partim ob puritatem aetheris circa Solem, ut in Eclipsibus Solis fieri solet, in quibus apparent stellae; partim ob fortiorem reflexionem radiorum Solis à Terra, quae in iis locis, quibus Sol verticalis erat, nive vestita, vel canâ nebulâ, clarius lumen communicavit Lunae, quàm aliàs.","prev":{"citation":"Geoscopia selenitarum, part 1 62","label":"62","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/62"},"next":{"citation":"Geoscopia selenitarum, part 1 64","label":"64","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/64"},"credit":{"text":"Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}