{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Geoscopia selenitarum, part 2.1 20","citation":"Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.1 20","ref":"20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-1/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-1/20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-1/20.md","author":{"name":"Erhard Weigel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel"},"work":{"title":"Geoscopia selenitarum, part 2.1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-1","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Unde fieri solet, ut Luna non in ipsis quadraturis, sed ante primam & post ultimam, dichotoma videatur, tantô intervallô quantus est angulus ad Solem. Quantus autem sit angulus ad Solem, colligitur ex notâ distantia Solis à Terrâ (quae tamen & ipsa priùs ex angulo, quo locus dichotomiae lunaris à quadraturâ distat, per intervallum temporis observati cognito, deduci potest secundum Aristarchum & Ricciolum,) suppositâ distantia lunari ab eadem, & angulo distantiae lunaris à puncto conjunctionis. Tribus enim hisce datis in Triangulo ABC & ABF & AEB facili negotio secundum doctrinam trigonometricam invenietur angulus ille quaesitus ad Solem A. Hic angulus cum in Syzygiis nullus sit, igitur ex nudâ distantia Lunae à puncto conjunctionis illic deduci potest quantitas phasis. Nempe cum in conjunctione distantia haec etiam nulla sit, nulla igitur phasis ibi est, nisi cum in eclipsibus nonnullis annularibus circulus visionis circulum illuminationis velut extraordinariè transcendit, quod tamen inter Phases non refertur. Cumque distantia illa, si Luna fuerit in oppositione, maxima sit & senetur, igitur & phasis ibi maxima est & angumicirculo deteri equalis. Extra Syzygias autem ubi Luna lus phasis semicirculo it à puncto conjunctionis, angulus etiam minus semicirculo diaxium, & proinde quoque Circulorum visionis & umbrae, minor est semicirculo, adeoque vel acutus, vel rectus, vel obtusus, quorum ille minorem partem dimidio hemisphaerio, iste aequalem, hic majorem, lucidam arguit. In specie verò, acutum angulum constituunt praedicti semicirculi, & ita partem minorem dimidio hemisphaerio includunt, quando Luna Soli propior est quàm Terra. Quod sit antè lineam quadraturarum respectu Solis, sive Luna sit in parte dextrâ crescens, Seite 22 von 49. Seite über URN öffnenurn: non: de turmel-lc77fds2-Je6e-4cc2–8526-3bfofdedfo85 l-ooo12225–216 stens, sive in sinistra decrescens, modò non sit quadrante circuli, minùs angulo ad Solem, aut ultra, à puncto conjunctionis remota, ut in punctò F. Illic enim Axes utriusque coni etiam acutum angulum faciunt propter similem distantiae angulum ABF, ut ex dictis constat.","prev":{"citation":"Geoscopia selenitarum, part 2.1 19","label":"SECTIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-1/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-1/19"},"next":{"citation":"Geoscopia selenitarum, part 2.1 21","label":"SECTIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-1/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-1/21"},"credit":{"text":"Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}