{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Geoscopia selenitarum, part 2.1 39","citation":"Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.1 39","ref":"39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-1/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-1/39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-1/39.md","author":{"name":"Erhard Weigel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel"},"work":{"title":"Geoscopia selenitarum, part 2.1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-1","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"Sed corpus Lunae nequaquam ita pellucidum esse, ut radii Solis ab unâ superficiei parte transire possint in oppositam, praeter ea, quae suprà c. 8. diximus, luce meridianâ clariùs apparet ex maculis lunaribus. Ponamus enim Lunam esse pellucidam, sed, quod & Scheinerus supponit, inaequaliter, ita nimirum ut partes opaciores pellucidioribus sint intermistae, praesertim in parte nobis obversâ. Si igitur Lunae superficies nobis exposita circa plenilunium radiis à Sole directis fuerit illustrata, tunc partes opaciores ob fortiorem reflexionem clariores apparebunt, pelludiores contra ob debiliorem resistentiam, obscuriores, ita ut in respectu priorum hae macularum instar sint, quod suprà pluribus declaravimus. Si verò propius ad Solem progressa Luna circa primam vel ultimam phasin alteram sui corporis superficiem nobis aversam Soli directè collustrandam exposuerit, tunc superficiei nobis expositaepartes opaciores, antea magis lucidae iam obscuriores erunt, dum radios Solares à tergò velut adventantes opacitate sua prohibent, quò minùs transeant ad oculos nostros, pellucidiores verò antea magis obscurae jam clariores apparebunt, dum radios Solis liberiûs ad nos transmittunt, quàm partes opaciores, ut ita quod instar maculae videbatur in luce primariâ, splendeat jam in luce secundariâ, reliquis partibus illic lucidioribus hîc in maculas quasi degenerantibus. Quod tamen est contra manifestas observationes, quibus macula v. g. Crisium aut maris Serenitatis &c. non minus in secundariâ quam in primaria luce reliquis partibus circumjectis semper deprehenditur obscurior. Sed haec forsan non sunt contra Scheinerum, qui quod praesupponimus nequaquam admittit, nempe objecti dissimilaris illustrati partes pellucidiores apparere obscuriùs, opaciores verò clariùs, etiamsi radiis repercussis oculos nostros feriant, sed contrà potius statuit pellucidiores & aqueas partes lucis repercussui aptiores adeoque lucidiores esse quàm opaciores & terreas in disquisition. Mathem. num. 27. Verûm hîc distinguendum est inter repercussionem simplicem Seite 4l von 40 Bild: 40) Seite über URN öffnenurn: non: deturmel-lc77fd82-7e6e-4cc2–8526-3bfofdedfo85 l-ooo12225–403 eem seu ordinatam qua radii lucis ad superficiem politam & ordinatam incidentes eodem sub angulo resiliunt in certam plagam oppositam; & inter repercussionem confusam & in ordinatam, quâ radii lucis ad superficiem asperam incidentes hemisphaericè disperguntur in omnes plagas oppositas.","prev":{"citation":"Geoscopia selenitarum, part 2.1 38","label":"CAPUT XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-1/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-1/38"},"next":{"citation":"Geoscopia selenitarum, part 2.1 40","label":"CAPUT XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-1/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-1/40"},"credit":{"text":"Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}