{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Geoscopia selenitarum, part 2.1 41","citation":"Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.1 41","ref":"41","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-1/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-1/41","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-1/41.md","author":{"name":"Erhard Weigel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel"},"work":{"title":"Geoscopia selenitarum, part 2.1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-1","urn":null},"verse":false,"words":338,"text":"Quia verò angulus visorius, speciem Solis reflexam comprehendens, tantò magis minuitur, quantò longiùs ab ipsa superficie praesertim gibbâ distat oculus, igitur quamvis in determinatâ reflexionis plagâ constituatur, si tamen longissimè remotus sit oculus, parùm aut nihil apprehendit de specie Solis quae expellucidâ superficie reflectitur. Quamvis igitur concesserim partes Lunae pellucidiores in determinatâ reflexionis plagâ ipsis Selenitis (quia propiores sunt) quoad exiguam portiunculam clarissimas apparere, certum tamen est ex hactenus dictis illas partes nobis ex Terrâ Lunam respicientibus semper obscuriores videri, partim quod rarò simus in plagâ reflexionis determinatâ partim quod tantùm à Lunâ removeamur, ut species Solis in pellucidis & gibbis Lunae superficiebus reflexa nullam omninò sensibilem proportionem habeat ad illam distantiam, nec angulum observabilem subtendat. Non igitur procedere videtur quod ad salvandum annulum lunarem de pelluciditate Lunae Scheinerus aliàs acutissimus l. c. proposuit. Alii recurrunt ad aërem circumlunarem, reliquô circum aethere crassiorem, quem vel geminatâ reflexione, vel refractione radiorum Solis, in hunc modum splendere volunt, inter quos Maestlinus theoremate 148. Bettinus Apiario 8. Fortunius Licetus libro de Lunae luce subobscurâ, referente Ricciolo c. de Lunâ Verùm de aëre circumlunari nondum certi sumus. Quod si tamen ex analogiam corporum mundanorum aër nostrati similis circa Lunam supponatur, certum est eum refringere quidem posse radios Solis illabentes, non tamen refractione confusa & inor dinatâ, qualis requiritur ad hanc resplendescentiam sed simplici saltem & ordinatâ. Notandum enim est, quod pro duplici conditione medii refractorii duplici etiam modo refringantur radii, nempe vel ordinatè, si medium uniformiter pellucidum ordinata & quasi politâ constat superficie: vel inordinatè, si medium difformiter pellucidum, aut saltem rarum, ex moleculis opacis & pellucidis spaciolis inordinatè compositum, vel etiam, si, quà profunditatem, uniformiter quidem pellucidum, inordinatâ tamen Seite 43 von 40. Seite über URN öffnenurn: non: deturmel-lc77fd82-7e6e-4cc2–8526-3bfofdedfo85 l-ooo12225–426 men & asperâ superficie terminatum, fuerit. Irprius illud medium incidentes radii, licet in superficie quadantenus frangantur, postea tamen directè & ordinatè iterum progrediuntur & speciem luminosi corporis integram, licet pro ratione figurae. paulisper vel ampliatam vel contractam, oculis, praesertim in viciniâ collocatis, distinctè secum afferunt, ut in vitris & lentibus perspicilli videre est.","prev":{"citation":"Geoscopia selenitarum, part 2.1 40","label":"CAPUT XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-1/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-1/40"},"next":{"citation":"Geoscopia selenitarum, part 2.1 42","label":"CAPUT XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-1/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-1/42"},"credit":{"text":"Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}