{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Geoscopia selenitarum, part 2.2 29","citation":"Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.2 29","ref":"29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-2/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-2/29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-2/29.md","author":{"name":"Erhard Weigel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel"},"work":{"title":"Geoscopia selenitarum, part 2.2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-2","urn":null},"verse":false,"words":383,"text":"Quoscunque Terricolas Umbrago lunaris tantùm attingit, illis Sol partialiter videtur eclipsari. Scilicet quia in umbragine constitutis non totus per Lunam obtegitur Sol, sed excipiuntur semper aliquae partes disci Solaris extremae, quae sunt immunes ab interpositione Lunari, quaeque radios suos in umbraginem quam reliqui per Terram prohibiti post se reliquerunt, directè projicere possunt. 5. Si Conus Umbrae Terram attingit, tunc iis qui versantur in umbragine tantò plus de Sole videtur obscurari, quantò propiùs ad praedictum Conum accedunt; tantò minùs quantò propiùs ad Umbraginis latera recedunt. Id quod ex oculari schematis inspectione facili labore colligitur. 6. Si, excluso umbrae Cono, Ternmm umbnigo saltem attingit, tunc nullibi Terrarum est Eclipsis Solis totalis. Et quos in hoc casu Terricolas attingit axis Umbraginis, illis apparet annulus lucidus circa Solem obscumtum. Prius nullâ indiget probatione. Posteriùs colligitur ex eo, quod axis Umbraginis cum axe Coni, quà tractum coincidat, unde quos axis Umbraginis attingit, (ut in puncto C) illi sunt sub cuspide Coni Umbrae, adeoque sub Centris Solis & Lunae. Et cùm eo tempore Luna minorem habeat discum apparentem in Terrâ, quàm est discus Solis, igitur Sol circumcirca prominet & sub annuli lucidi figura Terricolis istis apparet. Unde facilè quoque colligitur quod in eodem casu Terricolis ab axe circumcirca tantum distantibus, ut radios tangentes homonymos ultra cuspidem Coni continuatos excipere possint, ut in punctis N. G. quod turn nbnde urmel65263456–5617–4669–ab fC-CBOOCAτSIT?ΘO012252–31O Seite 32 von 47 Seite über URN öffnen: urn: non: de urmel- 65463456–5617–4669quod inquam inibi constitutis Sol appareat lunatus, cornibus in uno puncto coeuntibus. Quod si plus ultra sint remoti, lunatum quidem vident Solem, sed cornibus disjunctis, interim majore concavitate quàm convexitate praeditis, quemadmodum, si Lunae discus major est Solari, cornua Solis lucida minorem concavitatem habent, majorem convexitatem. Plures igitur sunt solarium Eclipsium formae seu species, quae tamen & ipsae revocantur ad duas quasi classes, Eclipsium totalium & partialium. Totales iterum sunt vel sine morâ ut in conclusione 2; vel cum morâ ut in Concl. 3. Partiales sunt vel luni latae ut in Concl. 4. & 5. imò & in Coroll. sextae; vel annulares ut in Concl. 6. Caetera quae de Solis Eclipsi tum in genere, tum in specie de proximè futurâ, quam non tantùm, ob amplitudinem obscuritatis, physicè, sed &, ob gravitatem effectuum, moraliter magnam appellare possumus, notatu digna sunt, in subsequentibus adducentur. Sequitur jam exempli loco","prev":{"citation":"Geoscopia selenitarum, part 2.2 28","label":"CAPUT. XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-2/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-2/28"},"next":{"citation":"Geoscopia selenitarum, part 2.2 30","label":"CALCULUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-2/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-2/30"},"credit":{"text":"Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}