{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instructiones 1.1.3","citation":"Saint Eucherius of Lyon, Instructiones 1.1.3","ref":"1.1.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eucherius-of-lyon-saint/instructiones/1.1.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eucherius-of-lyon-saint/instructiones/1.1.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eucherius-of-lyon-saint/instructiones/1.1.3.md","author":{"name":"Saint Eucherius of Lyon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eucherius-of-lyon-saint"},"work":{"title":"Instructiones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eucherius-of-lyon-saint/instructiones","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0117.stoa003"},"verse":false,"words":154,"text":"Aquas ubi legimus a deo factas? Etsi factas eas in exordio creaturarum non euidenter diuinae lectionis textus expressit, a deo tamen factae sunt. nam et aliquanta alia quae non scribuntur, quo modo de ceteris intellegantur, ostenditur. sicut et apostoli baptizati intellegendi sunt, cum baptizatos eos non penitus manifestet apertior, scriptorum significantia. licet quidam hoc intellegi illo uelint testimonio quo saluator dicit: qui lotus est non indiget ut lauet. et tamen de aquis a deo factis. illud nos aliquatenus instruere testimonium potest quo dicitur: separentur aquae in congregationem unam et appareat arida; quia scilicet non praeciperet, ut aquae a terra quam fecerat secernerentur, nisi et aquas ipse fecisset. nec enim consequenter in creaturarum ordine postea distingui iuberet, quod ipse antea non creasset. et hoc quidem ob id colligimus, quia creationis eius manifeste Genesis non intulit mentionem. manifestius autem creaturae huius deum designat auctorem psalmus ille qui dicit: quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud.","prev":{"citation":"Instructiones 1.1.2","label":"Book 1, Chapter 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eucherius-of-lyon-saint/instructiones/1.1.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eucherius-of-lyon-saint/instructiones/1.1.2"},"next":{"citation":"Instructiones 1.1.4-8","label":"1.1.4 to 1.1.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eucherius-of-lyon-saint/instructiones/1.1.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eucherius-of-lyon-saint/instructiones/1.1.4"},"credit":{"text":"Eucherius of Lyon, Saint, Instructiones, ed. Karl Wotke. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0117/stoa003/stoa0117.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}