{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instructiones 1.7","citation":"Saint Eucherius of Lyon, Instructiones 1.7","ref":"1.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eucherius-of-lyon-saint/instructiones/1.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eucherius-of-lyon-saint/instructiones/1.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eucherius-of-lyon-saint/instructiones/1.7.md","author":{"name":"Saint Eucherius of Lyon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eucherius-of-lyon-saint"},"work":{"title":"Instructiones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eucherius-of-lyon-saint/instructiones","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0117.stoa003"},"verse":false,"words":276,"text":"Quid est, quod Saulem dominus postea reprobat regem quem prius in regnum legendum putauit? Quia deus suum illud iustum incorruptumque iudicium ex aequitate depromit, non ex praescientia elegit; quempiam, cum meretur, reprobat, cum electione indignus efficitur. ceterum nequaquam conuenire sacrosanctae ueritati iustitiaeque eius uidebatur, ut peccatum offensa praecederet. Quo modo accipiendum est, quod in scripturis paenitere dominus saepe memoratur, sicut etiam de Saule cum dicit: paenitet me, quod constituerim Saul regem? Paenitentia domini dicitur rerum ab eo constitutarum mutatio quae pro rerum uicissitudine uel pro recti dispositione succedit. necesse est enim, ut diuinae dispositiones, quo manifestiores audientibus fiant, per significationes humanae mentis indicentur. ' Legimus quod suffocabat Saul spiritus malus domini, quo modo domini, si malus? .- Quia cuncta domino auctore prolata diuinae sunt subdita potestati; ergo et ipse diabolus, licet non qualis nunc est, sed bonus a domino quondam creatus et deo semper pro omnipotentis ditione subiectus domini erat. Quid est, quod cum aliquanta hic dominus uindicet, non uindicat omnia? Uindicat aliquanta, ut intellegatur humanarum rerum agere curam; non uindicat omnia, ut agnoscatur terribile cunctis adhuc futurum esse iudicium. Umbram Samuelis Pythonissa quem ad modum potuit euocare? Aut falsam tunc umbram uidentibus diabolus ostendit, aut si fuit uera, tantum ei licuisse credendum est, quantum domino permittente concessum est, nec mirum pro quibusdam reconditis arcanisque causis uel pro manifestatione probationum diabolo ista permitti, cum et saluatorem constituerit in pinna templi et Iob petierit acceperitque tentandum. Cum factum non sit, quo modo oranti Ezechiae quindecim anni quasi ad praefinitum uitae tempus adduntur? Quia utique urguebatur Ezechias extremis non fati decreto sed dei euocatione atque iudicio, in tantum autem uitae anni prius non fuerant constituti, ut per supplicationem intellegantur adiecti.","prev":{"citation":"Instructiones 1.6.3","label":"Book 1, Chapter 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eucherius-of-lyon-saint/instructiones/1.6.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eucherius-of-lyon-saint/instructiones/1.6.3"},"next":{"citation":"Instructiones 1.8.1","label":"Book 1, Chapter 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eucherius-of-lyon-saint/instructiones/1.8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eucherius-of-lyon-saint/instructiones/1.8.1"},"credit":{"text":"Eucherius of Lyon, Saint, Instructiones, ed. Karl Wotke. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0117/stoa003/stoa0117.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}