{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instructiones 2.10","citation":"Saint Eucherius of Lyon, Instructiones 2.10","ref":"2.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eucherius-of-lyon-saint/instructiones/2.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eucherius-of-lyon-saint/instructiones/2.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eucherius-of-lyon-saint/instructiones/2.10.md","author":{"name":"Saint Eucherius of Lyon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eucherius-of-lyon-saint"},"work":{"title":"Instructiones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eucherius-of-lyon-saint/instructiones","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0117.stoa003"},"verse":false,"words":208,"text":"Ephod uestis sacerdotalis quae superindumentum uel superumerale appellatur; est autem uelut in caracallae modum sed -- sine cucullo; cuius uestimenti duo sunt genera, unum lineum et simplex quod sacerdotes habebant, aliud diuersis coloribus et de auro gemmisque contextum quo soli pontifices - utebantur. Poderes sacerdotalis linea corpori penitus adstricta eademque talaris, unde et poderes appellata; haec et subucula dicitur. Logium quod et rationale pannus exiguus ex auro gemmis coloribusque uariis qui superumerali contra pectus pontificis adnectebatur. Cidaris pilleus sacerdotalis ex bysso, hunc Graeci et nostri tiaram, quidam etiam mitram uocant. Petalum aurea lammina in fronte pontificis quae dei nomen illud ineffabile tetragrammatum id est quattuor litteris Hebraicis gerebat inscriptum. Penula in apostolo, Latinum est; est autem quasi lacerna descendentibus clauis. Diplois in Regnorum sagum chlamys ΑΠΟ ΤΟΥ ΔΙΠΛΟΥΣΘΑΙ ab eo quod duplicetur et omne indumentum quo dupliciter ambimur diplois appellari potest. Baadim in Danihele uestes lineae quibus feminalia, ut arbitror, significantur. Bat enim apud Hebraeos linum dicitur. unde et in quibusdam locis legitur Ephod Bat, hoc est Ephod lineum, non autem Ephod Barut, ut quidam corrupte legunt. Melotes in Regnorum pellis simplex qua monachi Aegyptii etiam nunc utuntur ex uno latere dependens. Theristrum in Genesi apud Arabes genus pallii muliebris. Periscellidae in Esaia, ut quidam dicunt, apud feminas crurum ornamenta.","prev":{"citation":"Instructiones 2.9","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eucherius-of-lyon-saint/instructiones/2.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eucherius-of-lyon-saint/instructiones/2.9"},"next":{"citation":"Instructiones 2.11","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eucherius-of-lyon-saint/instructiones/2.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eucherius-of-lyon-saint/instructiones/2.11"},"credit":{"text":"Eucherius of Lyon, Saint, Instructiones, ed. Karl Wotke. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0117/stoa003/stoa0117.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}